|
34. Excipit autem memoria non solum carnales motus animi, de quibus
numeris supra jam diximus; sed etiam spirituales, de quibus breviter
dicam. Quo enim simpliciores sunt, eo verborum minus, sed plurimum
serenae mentis desiderant. Aequalitatem illam quam in sensibilibus
numeris non reperiebamus certam et manentem, sed tamen adumbratam et
praetereuntem agnoscebamus, nusquam profecto appeteret animus nisi
alicubi nota esset: hoc autem alicubi non in spatiis locorum et
temporum; nam illa tument, et ista praetereunt. Ubi ergo censes,
responde, quaeso, si potes. Non enim in corporum formis putas, quas
liquido examine aequales nunquam dicere audebis: aut in temporum
intervallis, in quibus similiter utrum sit aliquid aliquanto quam
oportet productius vel correptius quod sensum fugiat, ignoramus.
Illam quippe aequalitatem quaero ubi esse arbitreris, quam intuentes
cupimus aequalia esse quaedam corpora vel corporum motus, et
diligentius considerantes eis fidere non audemus. D. Ibi puto quod
est corporibus excellentius; sed utrum in ipsa anima, an etiam supra
animam nescio.
35. M. Si ergo quaeramus artem istam rhythmicam vel metricam, qua
utuntur qui versus faciunt, purasne habere aliquos numeros, secundum
quos fabricant versus? D. Nihil alliud possum existimare. M.
Quicumque isti sunt numeri, praeterire tibi videntur cum versibus, an
manere? D. Manere sane. M. Consentiendum est ergo, ab aliquibus
manentibus numeris praetereuntes aliquos fabricari? D. Cogit me
ratio consentire. M. Quid? hanc artem num aliud putas quam
affectionem quamdam esse animi artificis? D. ita credo. M.
Credisne hanc affectionem etiam esse in eo, qui hujus artis imperitus
est? D. Nullo modo. M. Quid? in illo qui oblitus est eam? D.
Nec in illo quidem, quia et ipse imperitus est, etiamsi fuit peritus
aliquando. M. Quid? si eum quisquam interrogando commemoret?
remigrare ad eum putas illos numeros ab eo ipso qui interrogat; an
illum intrinsecus apud mentem suam movere se ad aliquid, unde sibi quod
amiserat redhibeatur? D. Apud semetipsum puto id agere. M. Num
etiam quae corripiatur syllaba, quaeve producatur si penitus excidit,
commoneri eum interrogando arbitraris; cum hominum prisco placito et
consuetudine, aliis minor, aliis major mora syllabis data sit? Nam
profecto si natura vel disciplina id fixum esset ac stabile, non
recentioris temporis docti homines nonnullas produxissent quas
corripuerunt antiqui, vel corripuissent quas produxerunt. D. Puto
et hoc posse, quoniam quantumvis quidque excidat, potest
interrogatione commemorante redire in memoriam. M. Mirum si
opinaris, quovis interrogante posse te recordari quid ante annum
coenaveris. D. Fateor me non posse, nec illum jam existimo de
syllabis posse, quarum spatia penitus oblitus est, interrogando
admoneri. M. Cur ita, nisi quia in hoc nomine quod Italia
dicitur, prima syllaba pro voluntate quorumdam hominum corripiebatur,
et nunc pro aliorum voluntate producitur? Ut autem unum et duo non
sint tria, et ut duo uni non duplo respondeant, nullus mortuorum
potuit, nullus vivorum potest, nullus posterorum poterit facere. D.
Nihil manifestius. M. Quid si ergo isto modo quo de uno et de
duobus apertissime quaesivimus, caetera omnia, quae ad illos numeros
pertinent et ille interrogetur, qui non obliviscendo, sed quia nunquam
didicit, imperitus est? nonne eum censes similiter hanc artem exceptis
syllabis posse cognoscere? D. Quis dubitaverit? M. Quo igitur se
etiam istum moturum putas, ut menti ejus imprimantur hi numeri, et
illam faciant affectionem quae ars dicitur? an huic saltem ille
interrogator eos dabit? D. Eo modo etiam istum arbitror apud
semetipsum agere, ut ea quae interrogantur, vera esse intelligat atque
respondeat.
36. M. Age, nunc dic mihi utrum hi numeri de quibus sic
quaeritur, commutabiles esse tibi videantur. D. Nullo modo. M.
Ergo aeternos esse non negas. D. Imo fateor. M. Quid? metus
ille non sub erit, ne aliqua nos in eis inaequalitas fallat ? D.
Nihil me omnino est de istorum aequalitate securius. M. Unde ergo
credendum est animae tribui quod aeternum est et incommutabile, nisi ab
uno aeterno et incommutabili Deo? D. Non video quid aliud credi
oporteat. M. Quid tandem? illud nonne manifestum est, eum qui alio
interrogante sese intus ad Deum movet, ut verum incommutabile
intelligat; nisi eumdem motum suum memoria teneat, non posse ad
intuendum illud verum, nullo extrinsecus admonente revocari? D.
Manifestum est.
|
|