|
37. M. Quaero ergo quonam iste ab hujuscemodi rerum contemplatione
discedat, ut illum ad eam necesse sit memoria revocari. An forte in
aliud intentus animus tali reditu indigere putandus est? D. Sic
existimo. M. Videamus, si placet, quid tantum illud sit quo possit
intendi, ut ab incommutabilis et summae aequalitatis contemplatione
avertatur. Nam tribus generibus amplius nihil video. Aut enim ad
aliquid par atque ad ejusmodi aliud se intendit animus, cum hinc
avertitur, aut ad superius, aut ad inferius. D. De caeteris duobus
quaerendum est: nam quid sit superius aeterna aequalitate non video.
M. Videsne illud, obsecro, quidnam ei par esse possit, quod tamen
aliud sit? D. Ne id quidem video. M. Restat ergo ut quaeramus,
quid sit inferius. Sed nonne tibi prius ipsa anima occurrit, quae
certe aequalitatem illam incommutabilem esse confitetur, se autem
agnoscit mutari eo ipso quod alias hanc, alias aliud intuetur; et hoc
modo aliud atque aliud sequens varietatem temporis operatur, quae in
aeternis et incommutabilibus nulla est? D. Assentior. M. Haec
igitur affectio animae vel motus, quo intelligit aeterna, et his
inferiora esse temporalia, etiam in seipsa; et haec appetenda potius
quae superiora sunt, quam illa quae inferiora sunt novit: nonne tibi
prudentia videtur? D. Nihil aliud videtur.
38. M. Quid illud? num minus considerandum putas quod nondum in
ea simul est aeternis inhaerere, cum jam in ea sit nosse his esse
inhaerendum? D. Imo maxime ut id consideremus peto, et unde accidat
scire cupio. M. Facile id videbis, si animadverteris quibus rebus
maxime animum soleamus intendere, et magnam curam exhibere: nam eas
opinor esse quas multum amamus: an tu alias opinaris? D. Nullas
equidem alias. M. Dic, oro te, num possumus amare nisi pulchra?
Nam etsi quidam videntur amare deformia, quos vulgo Graeci
SAPROFILOYS vocant, interest tamen quanto minus pulchra sint
quam illa quae pluribus placent. Nam ea neminem amare manifestum est,
quorum foeditate sensus offenditur. D. Ita est, ut dicis. M.
Haec igitur pulchra numero placent, in quo jam ostendimus aequalitatem
appeti. Non enim hoc tantum in ea pulchritudine quae ad aures
pertinet, atque in motu corporum est, invenitur, sed in ipsis etiam
visibilibus formis, in quibus jam usitatius dicitur pulchritudo. An
aliud quam aequalitatem numerosam esse arbitraris, cum paria paribus
bina membra respondent: quae autem singula sunt, medium locum tenent,
ut ad ea de utraque parte paria intervalla serventur? D. Non aliter
puto. M. Quid in ipsa luce visibili quae omnium colorum habet
principatum, nam et color nos delectat in corporum formis; quid ergo
aliud in luce et coloribus, nisi quod nostris oculis congruit,
appetimus? Etenim a nimio fulgore aversamur, et nimis obscura nolumus
cernere, sicut etiam in sonis et a nimium sonantibus abhorremus, et
quasi susurrantia non amamus. Quod non in temporum intervallis est,
sed in ipso sono, qui quasi lux est talium numerorum, cui sic est
contrarium silentium, ut coloribus tenebrae. In his ergo cum
appetimus convenientia pro naturae nostrae modo, et inconvenientia
respuimus, quae aliis tamen animalibus convenire sentimus, nonne hic
etiam quodam aequalitatis jure laetamur, cum occultioribus modis paria
paribus tributa esse cognoscimus? Hoc in odoribus et in saporibus, et
in tangendi sensu animadvertere licet, quae longum est enucleatius
persequi, sed explorare facillimum: nihil enim est horum sensibilium,
quod nobis non aequalitate aut similitudine placeat. Ubi autem
aequalitas aut similitudo, ibi numerositas; nihil est quippe tam
aequale aut simile quam unum et unum: nisi quid habes ad haec. D.
Omnino assentior.
39. M. Quid? superior illa tractatio nonne persuasit nobis agere
haec animam in corporibus, non a corporibus pati? D. Persuasit
sane. M. Amor igitur agendi adversus succedentes passiones corporis
sui, avertit animam a contemplatione aeternorum, sensibilis voluptatis
cura ejus avocans intentionem: hoc autem agit occursoribus numeris.
Avertit etiam amor de corporibus operandi, et inquietam facit: hoc
autem agit progressoribus numeris. Avertunt phantasiae atque
phantasmata: et haec agit recordabilibus numeris. Avertit denique
amor vanissimae cognitionis talium rerum: et hoc agit sensualibus
numeris, quibus insunt quasi regulae quaedam artis imitatione
gaudentes: et ex his curiositas nascitur ipso curae nomine inimica
securitati, et vanitate impos veritatis .
40. Generalis vero amor actionis, quae avertit a vero, a superbia
proficiscitur, quo vitio Deum imitari, quam Deo servire anima
maluit. Recte itaque scriptum est in sanctis Libris: Initium
superbiae hominis apostatare a Deo; et, Initium omnis peccati
superbia. Non potuit autem melius demonstrari quid sit superbia, quam
in eo quod ibi dictum est: Quid superbit terra et cinis, quoniam in
vita sua projecit intima sua? (Eccli. X, 14, 15, 9,
10.) Cum enim anima per seipsam nihil sit; non enim aliter esset
commutabilis, et pateretur defectum ab essentia: cum ergo ipsa per se
nihil sit, quidquid autem illi esse est, a Deo sit; in ordine suo
manens, ipsius Dei praesentia vegetatur in mente atque conscientia.
Itaque hoc bonum habet intimum. Quare superbia intumescere, hoc illi
est in extima progredi, et ut ita dicam, inanescere, quod est minus
minusque esse. Progredi autem in extima, quid est aliud quam intima
projicere; id est, longe a se facere Deum, non locorum spatio, sed
mentis affectu?
41. Iste autem animae appetitus est sub se habere alias animas; non
pecorum, quas divino jure concessum est, sed rationales, id est,
proximas suas, et sub eadem lege socias atque consortes. De his autem
appetit operari anima superba, et tanto excellentior videtur haec actio
quam illa de corporibus, quanto anima omnis omni corpore est melior.
Sed operari de animis rationalibus, non per corpus, sed per seipsum,
solus Deus potest. Peccatorum tamen conditione fit, ut permittantur
animae de animis aliquid agere, significando eas moventes per alterutra
corpora, vel naturalibus signis, sicut est vultus vel nutus, vel
placitis, sicut sunt verba. Nam et jubentes et suadentes signis
agunt, et si quid est aliud praeter jussionem et suasionem, quo animae
de animis vel cum animis aliquid agunt. Jure autem secutum est, ut
quae superbia caeteris excellere cupierunt, nec suis partibus atque
corporibus sine difficultate et doloribus imperent, partim stultae in
se, partim mortalibus membris aggravatae. Et his igitur numeris et
motibus quibus animae ad animas agunt, honores laudesque appetendo
avertuntur a perspectione purae illius et sincerae veritatis. Solus
enim honorat Deus animam beatam faciens in occulto coram se juste et
pie viventem.
42. Motus igitur quos exserit anima de inhaerentibus sibi, et
subditis animis, progressoribus illis sunt similes; agit enim tanquam
de corpore suo. Illi autem motus quos exserit, aggregare sibi aliquas
vel subdere cupiens, in occursorum numero deputantur. Agit enim
tanquam in sensibus id moliens, ut unum secum flat, quod velut
extrinsecus admovetur, et quod non potest repellatur. Et hos utrosque
motus excipit memoria, et recordabiles facit, simili modo in
phantasiis et phantasmatibus actionum talium tumultuosissime
exaestuans. Nec illi tanquam examinatores numeri desunt, qui sentiant
quid in his actibus commode sive incommode moveatur, quos item
sensuales appellare non pigeat, quia sensibilia signa sunt quibus hoc
modo animae ad animas agunt. His tot et tantis intentionibus anima
implicata, quid mirum, si a contemplatione veritatis avertitur? Et
quantum quidem ab his respirat videt illam; sed quia nondum eas
evicit, in illa manere non sinitur. Ex quo fit ut non simul habeat
anima nosse in quibus consistendum sit, et posse consistere: sed
numquid tu forte adversus haec? D. Nihil est quod contradicere
audeam.
|
|