|
43. M. Quid ergo restat? An ut, quoniam sicut potuimus
inquinationem et aggravationem animae consideravimus, videamus quaenam
illi actio divinitus imperetur, qua purgata atque exonerata revolet ad
quietem, et intret in gaudium Domini sui? D. Ita fiat. M. Quid
me putas hinc diutius debere dicere, cum divinae Scripturae tot
voluminibus et tanta auctoritate et sanctitate praeditis, nihil
nobiscum aliud agant, nisi ut diligamus Deum et Dominum nostrum ex
toto corde, ex tota anima, et ex tota mente; et diligamus proximum
nostrum tanquam nosmetipsos? Ad hunc igitur finem si omnes illos
humanae actionis motus, numerosque referamus, sine dubitatione
mundabimur. An aliud existimas? D. Nihil equidem aliud. Sed quam
hoc auditu breve est, tam factu difficile atque arduum.
44. M. Quid ergo facile est? an amare colores, et voces, et
placentas, et rosas, et corpora leniter mollia? haeccine amare facile
est animae, in quibus nihil nisi aequalitatem ac similitudinem
appetit, et paulo diligentius considerans, vix ejus extremam umbram
vestigiumque cognoscit; et Deum amare difficile est, quem in quantum
potest, adhuc saucia et sordida cogitans, nihil in eo inaequale,
nihil sui dissimile, nihil disclusum locis, nihil variatum tempore
suspicatur? An exstruere moles aedificiorum, et hujuscemodi operibus
delectat extendi, in quibus si numeri placent (non enim aliud
invenio) quid in his aequale ac simile dicitur , quod non derideat
ratio disciplinae? Quod si ita est, cur ab illa verissima
aequalitatis arce ad ista delabitur, et ruinis suis terrenas machinas
erigit? Non hoc promissum est ab illo qui fallere ignorat. Jugum
enim meum, inquit, leve est (Matth. XI, 30). Laboriosior
est hujus mundi amor. Quod enim in illo anima quaerit, constantiam
scilicet aeternitatemque, non invenit: quoniam rerum transitu
completur infima pulchritudo, et quod in illa imitatur constantiam, a
summo Deo per animam trajicitur: quoniam prior est species tantummodo
tempore commutabilis, quam ea quae et tempore et locis . Sicut itaque
praeceptum est animis a Domino quid diligant, ita per Joannem
apostolum quid non diligant. Nolite, inquit, diligere mundum: quia
omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia
oculorum, et ambitio saeculi (I Joan. II, 15, 16).
45. Sed qualis tibi homo videtur, qui omnes illos numeros qui sunt
de corpore, et adversus passiones corporis, et qui ex his memoria
continentur, non ad carnalem voluptatem, sed ad salutem tantum
corporis refert: omnesque illos qui de adjunctis animis operantur, vel
qui ad adjungendas exseruntur, et qui ex his inhaerent memoriae, non
ad superbam excellentiam suam, sed ad ipsarum animarum utilitatem
redigit: illis etiam qui in utroque genere quasi moderatores
exploratoresque caeterorum transeuntium in sensu praesident, non ad
superfluam vel perniciosam curiositatem, sed ad necessariam probationem
vel improbationem utitur: nonne et istos omnes numeros agit, et nullis
eorum laqueis implicatur? Quandoquidem et salutem corporis ut non
impediatur eligit, et omnes eas actiones ad utilitatem proximi
revocat, quem propter communis juris naturale vinculum tanquam seipsum
diligere jussus est. D. Magnum quemdam virum et vere humanissimum
praedicas.
46. M. Non igitur, numeri qui sunt infra rationem et in suo
genere pulchri sunt, sed amor inferioris pulchritudinis animam
polluit: quae cum in illa non modo aequalitatem, de qua pro suscepto
opere satis dictum est, sed etiam ordinem diligat, amisit ipsa ordinem
suum; nec tamen excessit ordinem rerum, quandoquidem ibi est, et ita
est, ubi esse, et quomodo esse tales, ordinatissimum est. Aliud
enim est tenere ordinem, aliud ordine teneri. Tenet ordinem, seipsa
tota diligens quod supra se est, id est Deum, socias autem animas
tanquam seipsam. Hac quippe dilectionis virtute inferiora ordinat,
nec ab inferioribus sordidatur . Quod autem illam sordidat, non est
malum, quia etiam corpus creatura Dei est, et specie sua quamvis
infima decoratur, sed prae animae dignitate contemnitur; sicuti auri
dignitas, etiam purgatissimi argenti commixtione sordescit.
Quapropter quicumque de nostra quoque poenali mortalitate numeri facti
sunt, non eos abdicemus a fabricatione divinae providentiae, cum sint
in genere suo pulchri. Neque amemus eos, ut quasi perfruendo talibus
beati efficiamur. His etenim, quoniam temporales sunt, tanquam
tabula in fluctibus, neque abjiciendo quasi onerosos, neque
amplectendo quasi fundatos, sed bene utendo carebimus. A dilectione
autem proximi tanta quanta praecipitur, certissimus gradus fit nobis,
ut inhaereamus Deo, et non teneamur tantum ordinatione illius, sed
nostrum etiam ordinem inconcussum certumque teneamus.
47. An fortasse ordinem non diligit anima illis etiam numeris
sensualibus attestantibus? Unde ergo primus pes est pyrrhichius,
secundus iambus, tertius trochaeus, et deinceps caeteri? Sed jure
hoc dixeris rationem potius secutam esse, non sensum. Quid itaque,
illud nonne sensualibus numeris dandum est, quod cum tantum temporis
occupent, verbi gratia, octo longae syllabae, quantum sexdecim
breves, in eodem tamen spatio breves longis potius misceri exspectant?
De quo sensu cum ratio judicat, et ei proceleumatici pedes esse
aequales spondeis pedibus renuntiantur, nihil aliud hic valere
invenit, quam ordinationis potentiam, quia nec longae syllabae nisi
brevium comparatione longae sunt, nec breves rursum breves sunt nisi
comparatione longarum: ideoque iambicus versus quamlibet productius
pronuntiatus, non amissa regula simpli et dupli, nec nomen amittit:
at ille versus qui pyrrhichiis pedibus constat, paulatim addita
pronuntiandi mora, fit repente spondiacus, si non grammaticam, sed
musicam consulas. At vero si dactylicus aut anapaesticus sit, quoniam
longae mixtarum brevium comparatione sentiuntur, qualibet mora
pronuntietur, servat nomen suum. Quid additamenta semipedum non eadem
lege in capite qua in fine servanda, nec omnia quamvis ad eumdem
plausum coaptentur, adhibenda? quid duarum aliquando brevium potius,
quam unius longae in fine positio? nonne ipso sensu modificantur? Nec
in his aequalitatis numerus, cui nihil deperit, sive illud sive aliud
sit, sed ordinis vinculum reperitur. Longum est percurrere caetera ad
eamdem vim pertinentia in numeris temporum. Sed nempe etiam formas
visibiles sensus ipse aspernatur, aut pronas contra quam decet, aut
capite deorsum, et similia, in quibus non inaequalitas, manente
partium parilitate, sed perversitas improbatur. Postremo in omnibus
sensibus et operibus nostris, cum insolita pleraque, et ob hoc
injucunda quibusdam gradibus appetitui nostro conciliamus, et ea primo
tolerabiliter, deinde libenter accipimus; nonne ordine conteximus
voluptatem, et nisi priora mediis, et media postremis concorditer nexa
sint, abhorremus?
48. Quamobrem neque in voluptate carnali, neque in honoribus et
laudibus hominum, neque in eorum exploratione quae forinsecus corpus
attingunt, nostra gaudia collocemus, habentes in intimo Deum, ubi
certum est et incommutabile omne quod amamus. Ita fit, ut et cum
adsunt haec temporalia, non tamen eis implicemur, et sine sensu
doloris quae extra corpus sunt, absint: ipsum autem corpus, aut
nullo, aut non gravi sensu doloris adimatur, et reformandum naturae
suae morte reddatur. Attentio namque animae ad corporis partem
inquieta negotia contrahit, et universali lege neglecta privati
cujusdam operis amor, quod ipsum tamen ab universitate quam Deus regit
non potest alienari. Itaque subditur legibus qui non amat leges.
|
|