|
51. Sed illud jam quaero, cum prudentiam superius eam esse
constiterit inter nos, qua intelligit anima ubi ei consistendum sit,
quo sese attollit per temperantiam, id est, conversionem amoris in
Deum, quae charitas dicitur, et aversionem ab hoc saeculo, quam
etiam fortitudo et justitia comitantur; utrum existimes cum ad suae
dilectionis et conatus fructum perfecta sanctificatione pervenerit,
perfecta etiam vivificatione illa corporis sui, et deletis de memoria
phantasmatum turbis, apud Deum ipsum solo Deo vivere coeperit, cum
impletum fuerit, quod divinitus nobis hoc modo promittitur:
Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus.
Scimus quia cum apparuerit, similes illi erimus, quoniam videbimus
eum sicuti est (I Joan. III, 2): quaero ergo, utrum
existimes has ibi virtutes quas commemoravimus, etiam tunc futuras.
D. Non video, cum adversa praeterierint, quibus obluctatur,
quomodo aut prudentia ibi esse possit, quae non eligit quid sequatur
nisi in adversis; aut temperantia, quae amorem non avertit nisi ab
adversis; aut fortitudo, quae non tolerat nisi adversa; aut
justitia, quae non appetit aequari beatissimis animis, et inferiori
naturae dominari, nisi in adversis, id est, nondum assecuta idipsum
quod appetit.
52. M. Non usquequaque absurda est responsio tua; et quibusdam
doctis visum hoc esse, non nego. Sed ego consulens Libros, quos
nulla antecellit auctoritas, ita invenio dictum esse: Gustate et
videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9).
Quod apostolus etiam Petrus sic interposuit: Si tamen gustastis,
quoniam suavis est Dominus (I Petr. II, 3). Hoc esse
arbitror quod agitur in his virtutibus quae ipsa conversione animam
purgant. Non enim amor temporalium rerum expugnaretur, nisi aliqua
suavitate aeternarum. Ubi autem ventum fuerit ad illud quod canitur:
Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt; inebriabuntur
ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos;
quoniam apud te est fons vitae: non jam gustatu suavem fore Dominum
dicit; sed vides quae inundatio et affluentia praedicetur fontis
aeterni; quam etiam ebrietas quaedam consequitur: quo nomine mihi
videtur mirabiliter significari oblivio illa saecularium vanitatum atque
phantasmatum. Contexit deinde caetera, et dicit: In lumine tuo
videbimus lumen. Praetende misericordiam tuam scientibus te. In
lumine, scilicet in Christo accipiendum, qui Sapientia Dei est, et
lumen toties appellatur. Ubi ergo dicitur, Videbimus, et,
scientibus te, negari non potest futuram ibi esse prudentiam. An
videri verum bonum animae et sciri potest, ubi nulla prudentia est?
D. Jam intelligo.
53. M. Quid? recti corde possunt esse sine justitia? D.
Recognosco isto nomine crebrius significari justitiam. M. Quid ergo
admonet aliud propheta idem consequenter, cum canit: Et justitiam
tuam iis qui recto sunt corde? D. Manifestum est. M. Age
deinceps, recordare, si placet, satis nos superius tractasse,
superbia labi animam ad actiones quasdam potestatis suae, et universali
lege neglecta in agenda quaedam privata cecidisse, quod dicitur
apostatare a Deo. D. Memini vero. M. Cum ergo id agit ne
ulterius id delectet aliquando, nonne tibi videtur amorem suum figere
in Deo, et ab omni inquinamento temperatissime et castissime et
securissime vivere? D. Videtur sane. M. Vide etiam quemadmodum
id quoque adjungat propheta, dicens: Non veniat mihi pes superbiae.
Pedem enim appellans discessum ipsum lapsumve significat, a quo anima
temperando, inhaerens Deo vivit in aeternum. D. Accipio et
sequor.
54. M. Restat igitur fortitudo. Sed ut temperantia contra lapsum
qui est in libera voluntate; sic fortitudo contra vim valet, qua etiam
cogi quis potest si minus fortis sit ad ea quibus evertatur, et
miserrimus jaceat. Haec autem vis decenter in Scripturis manus nomine
significari solet. Qui porro hanc vim, nisi peccatores conantur
inferre? Quod tunc per idipsum communitur anima, et custoditur
firmamento Dei, ut hoc illi nullo modo undecumque possit accidere;
potentiam quamdam stabilem, et, ut ita dicam, impassibilem gerit,
quae, nisi quid tibi displicet, recte fortitudo nominatur, et eam
dici arbitror cum adjungitur: Neque manus peccatorum dimoveat me
(Psal. XXXV, 8-12).
55. Sed sive hoc sive aliud in his verbis intelligendum sit, tu
negabis in illa perfectione ac beatitate animam constitutam, et
conspicere veritatem, et immaculatam manere, et nihil molestiae pati
posse, et uni Deo subdi, caeteris vero supereminere naturis? D.
Imo aliter eam perfectissimam et beatissimam esse posse non video.
M. Haec ergo contemplatio, sanctificatio, impassibilitas,
ordinatio ejus, aut illae sunt quatuor virtutes perfectae atque
consummatae; aut ne de nominibus cum res conveniant, frustra
laboremus, pro istis virtutibus, quibus constituta in laboribus utitur
anima, tales quaedam potentiae in aeterna ei vita sperandae sunt.
|
|