|
56. Nos tantum meminerimus, quod ad susceptam praesentem
disputationem maxime pertinet, id agi per providentiam Dei, per quam
cuncta creavit et regit, ut etiam peccatrix et aerumnosa anima numeris
agatur, et numeros agat usque ad infimam carnis corruptionem: qui
certe numeri minus minusque pulchri esse possunt, penitus vero carere
pulchritudine non possunt. Deus autem summe bonus, et summe justus,
nulli invidet pulchritudini, quae sive damnatione animae, sive
regressione, sive permansione fabricatur. Numerus autem et ab uno
incipit, et aequalitate ac similitudine pulcher est, et ordine
copulatur. Quamobrem quisquis fatetur nullam esse naturam, quae non
ut sit quidquid est, appetat unitatem, suique similis in quantum
potest esse conetur, atque ordinem proprium vel locis vel temporibus,
vel in corpore quodam libramento salutem suam teneat: debet fateri ab
uno principio per aequalem illi ac similem speciem divitiis bonitatis
ejus, qua inter se unum et de uno unum charissima , ut ita dicam,
charitate junguntur, omnia facta esse atque condita quaecumque sunt,
in quantumcumque sunt.
57. Quare ille versus a nobis propositus, Deus creator omnium,
non solum auribus sono numeroso, sed multo magis est animae sententiae
sanitate et veritate gratissimus. Nisi forte movet te tarditas eorum,
ut mitius loquar, qui negant de nihilo fieri posse aliquid, cum id
omnipotens Deus fecisse dicatur. An vero faber potest rationabilibus
numeris qui sunt in arte ejus, sensuales numeros qui sunt in
consuetudine ejus operari; et sensualibus numeris progressores illos
quibus membra in operando movet, ad quos jam intervalla temporum
pertinent, et his rursus formas visibiles de ligno fabricari, locorum
intervallis numerosas: et rerum natura Dei nutibus serviens, ipsum
lignum de terra et caeteris elementis facere non potest; et ipsa
extrema non poterat de nullo ? Imo et arboris locales numeros,
temporales numeri antecedant necesse est. Nullum est enim stirpium
genus quod non certis pro suo semine dimensionibus temporum et
coalescat, et germinet, et in auras emicet, et folia explicet, et
roboretur, et sive fructum, sive ipsius ligni occultissimis numeris
vim rursus seminis referat: quanto magis animalium corpora, in quibus
intervalla membrorum numerosam parilitatem multo magis aspectibus
offerunt? An ista de elementis fieri possunt, et ipsa elementa non
potuerunt fieri de nihilo? Quasi vero quidquam sit in eis vilius et
abjectius quam terra est. Quae primo generalem speciem corporis
habet, in qua unitas quaedam et numeri et ordo esse convincitur.
Namque ab aliqua impertili nota in longitudinem necesse est porrigatur
quaelibet ejus quantumvis parva particula, tertiam latitudinem sumat,
et quartam altitudinem qua corpus impletur. Unde ergo iste a primo
usque ad quartum progressionis modus? Unde et aequalitas quoque
partium, quae in longitudine et latitudine et altitudine reperitur?
Unde corrationalitas quaedam (ita enim malui analogiam vocare), ut
quam rationem habet longitudo ad impertilem notam, eamdem latitudo ad
longitudinem, et ad latitudinem habeat altitudo? Unde, quaeso,
ista, nisi ab illo summo atque aeterno principatu numerorum et
similitudinis et aequalitatis et ordinis veniunt? Atqui haec si terrae
ademeris, nihil erit. Quocirca omnipotens Deus terram fecit, et de
nihilo terra facta est.
58. Quid porro? ipsa species qua item a caeteris elementis terra
discernitur, nonne et unum aliquid quantum accepit ostentat, et nulla
pars ejus a toto est dissimilis, et earumdem partium connexione atque
concordia suo genere saluberrimam sedem infimam tenet? Cui
superfunditur aquarum natura, nitens et ipsa ad unitatem, speciosior
et perlucidior propter majorem similitudinem partium, et custodiens
locum ordinis et salutis suae. Quid de aeris natura dicam, multo
faciliore complexu ad unitatem nitente, et tanto speciosiore aquis,
quam illae terris sunt, tantoque superiore ad salutem ? Quid de coeli
supremo ambitu, quo tota universitas visibilium corporum terminatur,
et summa in hoc genere species, ac saluberrima loci excellentia? Ista
certe omnia quae carnalis sensus ministerio numeramus, et quaecumque in
eis sunt, locales numeros qui videntur esse in aliquo statu, nisi
praecedentibus intimis et in silentio temporalibus numeris qui sunt in
motu, nec accipere illos possunt, nec habere. Illos itidem temporum
intervallis agiles praecedit et modificat vitalis motus, serviens
Domino rerum omnium, non temporalia habens digesta intervalla
numerorum suorum, sed tempora ministrante potentia; supra quam
rationales et intellectuales numeri beatarum animarum atque sanctarum,
legem ipsam Dei, sine qua folium de arbore non cadit, et cui nostri
capilli numerati sunt, nulla interposita natura excipientes, usque ad
terrena et inferna jura transmittunt .
|
|