|
59. Quae potui et sicut potui de tantis tantillus tecum contuli.
Sermonem autem hunc nostrum mandatum litteris si qui legunt, sciant
multo infirmioribus haec esse scripta, quam sunt illi qui unius summi
Dei consubstantialem et incommutabilem Trinitatem, ex quo omnia, per
quem omnia, in quo omnia duorum Testamentorum auctoritatem secuti
venerantur et colunt eam credendo, sperando et diligendo. Hi enim non
scintillantibus humanis ratiocinationibus, sed validissimo et
flagrantissimo charitatis igne purgantur. Nos autem dum negligendos
esse non existimamus quos haeretici rationis et scientiae fallaci
pollicitatione decipiunt; tardius incedimus, consideratione ipsarum
viarum, quam sancti viri qui eas volando non dignantur attendere.
Quod tamen facere non auderemus, nisi multos pios Ecclesiae
catholicae matris optimae filios, qui puerilibus studiis loquendi ac
disserendi facultatem quantum satis est consecuti essent, eadem
refellendorum haereticorum necessitate fecisse videremus.
|
|