|
2. M. Quamobrem tu cum quo mihi nunc ratio est, familiaris meus,
ut a corporeis ad incorporea transeamus, responde, si videtur, cum
istum versum pronuntiamus, Deus creator omnium, istos quatuor iambos
quibus constat, et tempora duodecim ubinam esse arbitreris, id est,
in sono tantum qui auditur, an etiam in sensu audientis qui ad aures
pertinet, an in actu etiam pronuntiantis, an quia notus versus est,
in memoria quoque nostra hos numeros esse fatendum est? D. In his
omnibus puto. M. Nusquamne amplius? D. Quid aliud restet non
video, nisi forte interior et superior aliqua vis sit unde ista
procedunt. M. Non ego quaero quid suspicandum sit: quare si haec
quatuor genera ita tibi apparent, ut nullum aliud videas quod aeque
manifestum sit, discernamus ea, si placet, ab invicem, et videamus
utrum singula esse sine invicem possint. Nam credo non te esse
negaturum fieri posse, ut in aliquo loco aliquis sonus existat
hujuscemodi morulis et dimensionibus verberans aerem vel stillicidio vel
aliquo alio pulsu corporum, ubi nullus adsit auditor. Quod cum fit,
num praeter illud primum genus, cum ipse sonus hos numeros habet,
ullum horum quatuor reperitur? D. Nullum aliud video.
3. M. Quid iste alter, qui est in sensu audientis? potestne esse
si nihil sonet? Non enim quaero utrum habeant illae aures vim
percipiendi si quidquam sonuerit, qua utique non carent si desit
sonus: non enim et cum silentium est, nihil a surdis differunt; sed
quaero utrum ipsos numeros habeant, etiamsi nihil sonet. Siquidem
aliud est habere numeros, aliud posse sentire numerosum sonum. Nam et
si sentientem corporis locum digito tangas, quotieslibet tangitur,
toties sentitur tactu ille numerus: et cum sentitur, non eo caret
sentiens: sed utrum insit etiam tangente nullo, non sensus ille, sed
numerus, similiter quaeritur. D. Non facile dixerim, carere sensum
numeris talibus in se constitutis, etiam antequam aliquid sonet: non
enim aliter aut eorum mulceretur concinnitate, aut absurditate
offenderetur. Idipsum ergo quidquid est, quo aut annuimus aut
abhorremus, non ratione sed natura, cum aliquid sonat, ipsius sensus
numerum voco. Non enim tunc fit in auribus meis, cum sonum audio,
haec vis approbandi et improbandi. Aures quippe non aliter bonis sonis
quam malis patent. M. Vide potius ne ista duo sint minime
confundenda. Nam si versus quilibet modo correptius, modo productius
pronuntietur, spatium temporis non idem teneat necesse est, quamvis
eadem pedum ratione servata. Ut ergo ipso suo genere aures mulceat,
illa vis facit qua concinna adsciscimus, et absurda respuimus. Ut
autem breviore tempore sentiatur cum celerius, quam cum tardius
promitur, non interest aliquid nisi quamdiu aures tangantur sono.
Affectio ergo haec aurium cum tanguntur sono, nullo modo talis est ac
si non tangantur. Ut enim differt audire ab eo quod est non audire,
ita differt hanc vocem audire ab eo quod est alteram audire. Haec
igitur affectio nec ultra porrigitur, nec infra cohibetur; quoniam est
mensura ejus soni qui facit eam. Altera est ergo in iambo, altera in
tribracho; productior in productiore iambo, correptior in
correptiore; nulla in silentio. Quae si numerosa voce fit, etiam
ipsa numerosa sit necesse est. Neque esse potest, nisi cum adest
effector ejus sonus: similis est enim vestigio in aqua impresso, quod
neque ante formatur quam corpus impresseris, neque remanet cum
detraxeris. Naturalis vero illa vis quasi judiciaria, quae auribus
adest, non desinit esse in silentio, nec nobis eam sonus infert, sed
ab ea potius, sive probandus, sive improbandus excipitur. Quare ista
duo, nisi fallor, distinguenda sunt; et fatendum numeros, qui sunt
in ipsa passione aurium, cum aliquid auditur, sono inferri, auferri
silentio. Ex quo colligitur numeros qui sunt in ipso sono, posse esse
sine istis qui sunt in eo quod est audire, cum hi sine illis esse non
possint.
|
|