|
4. D. Assentior. M. Attende igitur hoc tertium genus, quod est
in ipso usu et operatione pronuntiantis; et vide utrum possint esse hi
numeri sine illis qui sunt in memoria. Nam et taciti apud nosmetipsos
possumus aliquos numeros cogitando peragere ea mora temporis, qua etiam
voce peragerentur. Hos in quadam operatione animi esse manifestum
est, quae quoniam nullum edit sonum, nihilque passionis infert
auribus, ostendit hoc genus sine illis duobus esse posse, quorum unum
in sono est, alterum in audiente, quando audit. Sed utrum
existeret, nisi adjuvante memoria, quaerimus. Quanquam si anima hos
numeros agit, quos in venarum pulsu invenimus, soluta quaestio est:
nam et in operatione hos esse manifestum est. et nihil ad eos adjuvamur
memoria. Quod si de his incertum est, utrum operantis animae sint;
de istis certe quos reciproco spiritu agimus, nulli dubium est, quin
et temporum intervallis numeri sint, et eos sic anima operetur, ut
etiam voluntate adhibita multis modis variari queant: nec tamen ut
agantur, ulla opus est memoria. D. Videtur mihi hoc genus sine
tribus caeteris esse posse. Quamvis enim pro temperatione corporum
varios venarum pulsus, et respirationis intervalla fieri non ambigam;
tamen operante anima fieri, negare quis audeat? Qui cursus et si pro
diversitate corporum aliis celerior est, aliis tardior; nisi tamen
adsit anima quae id agat, nullus est. M. Considera igitur et
quartum genus, eorum scilicet numerorum qui sunt in memoria: nam si
eos recordatione depromimus, et cum in alias cogitationes deferimur,
hos rursum relinquimus velut in suis secretis reconditos, non,
opinor, occultum est eos esse posse sine caeteris. D. Non dubito
eos esse sine caeteris; sed tamen nisi auditi, vel cogitati, non
mandarentur memoriae: et ideo quanquam illis desinentibus maneant,
iisdem tamen praecedentibus imprimuntur.
|
|