|
5. M. Non resisto tibi, et vellem jam quaerere, quod tandem horum
quatuor generum praestantissimum judices: nisi arbitrarer dum illa
tractamus, nescio unde apparuisse nobis quintum genus, quod est in
ipso naturali judicio sentiendi, cum delectamur parilitate numerorum,
vel cum in eis peccatur, offendimur. Non enim contemno quod tibi
visum est, sine quibusdam numeris in eo latentibus, hoc sensum nostrum
nullo modo agere potuisse. An forte ad istorum quatuor aliquod genus
hanc tantam vim pertinere arbitraris? D. Ego vero ab illis omnibus
hoc genus distinguendum puto. Siquidem aliud est sonare, quod corpori
tribuitur, aliud audire, quod in corpore anima de sonis patitur,
aliud operari numeros vel productius vel correptius, aliud ista
meminisse, aliud de his omnibus vel annuendo vel abhorrendo quasi
quodam naturali jure ferre sententiam.
6. M. Age, nunc dic mihi quinque horum quod maxime excellat. D.
Hoc quintum puto. M. Recte putas: non enim de illis posset, nisi
excelleret, judicare. Sed rursus quaero, caeterorum quatuor quod
maxime probes. D. Illud profecto quod est in memoria; quia video
ibi diuturniores esse numeros, quam cum sonant, vel cum audiuntur,
vel cum aguntur. M. Praeponis ergo factos facientibus: nam istos qu
sunt in memoria, ab illis aliis imprimi paulo ante dixisti. D.
Nollem praeponere: sed rursus quomodo non praeponam diuturniora minus
diuturnis, non video. M. Non te istuc moveat. Non enim sicut
aeterna temporalibus, ita ea quae diutius abolentur, iis quae breviore
tempore transeunt, praeferenda sunt. Quia et sanitas unius diei
profecto est melior, quam multorum dierum imbecillitas. Et si optanda
optandis comparemus, melior est unius diei lectio, quam plurium
scriptio, si eadem res uno die legatur, quae pluribus scribitur. Ita
numeri qui sunt in memoria, etsi diutius manent quam illi a quibus
imprimuntur, non eos tamen anteponere oportet eis quos agimus, non in
corpore, sed in anima: utrique enim praetereunt, alii cessatione,
alii oblivione. Sed illi quos operamur, etiam nondum cessantibus
nobis successione sequentium videntur auferri, dum primi secundis, et
secundi tertiis, atque ita deinceps priores posterioribus praetereundo
concedunt locum, donec ultimos perimat ipsa cessatio. Oblivione vero
plures simul numeri, quamvis paulatim, absterguntur: nam nec ipsi
aliquandiu manent integri. Quod enim post annum, verbi gratia, in
memoria non invenitur, etiam post unum diem jam minus est: sed non
sentitur ista diminutio: non tamen falso ex eo conjicitur, quia non
utique pridie quam compleatur annus repente totum evolat: unde
intelligi datur, ab illo tempore quo inhaeret memoriae, incipere
labi. Hinc est illud quod plerumque dicimus, Tenuiter memini, cum
aliquid post tempus recordando repetimus, antequam plane totum
excidat. Quapropter utrumque hoc numerorum genus mortale est.
Verumtamen facientes factis jure anteponuntur. D. Accipio, et
probo.
7. M. Jam ergo tria reliqua intuere, et eorum quoque quod sit
optimum et caeteris praeferendum, edissere. D. Non est hoc facile.
Nam ex illa regula qua factis facientes oportet anteferre, cogor
sonantibus numeris palmam dare: hos enim sentimus audientes, et cum
hos sentimus, hos patimur. Hi ergo faciunt eos qui sunt in aurium
passione cum audimus: hi autem rursus quos sentiendo habemus, faciunt
alios in memoria, quibus a se factis recte praeferuntur. Sed hic quia
et sentire et meminisse animae est, non moveor, si aliquid quod in
anima fit, alicui quod item in ea fit anteponam. Illud me conturbat,
quomodo sonantes numeri, qui certe corporei sunt, vel quoquo modo in
corpore, magis laudandi sint quam illi, qui, cum sentimus, in anima
esse reperiuntur. Sed rursus conturbat quomodo non magis laudandi
sint, cum hi faciant, illi ab his fiant. M. Mirare potius quod
facere aliquid in anima corpus potest. Hoc enim fortasse non posset,
si non peccato primo corpus illud quod nulla molestia et summa
facilitate animabat et gubernabat, in deterius commutatum, et
corruptioni subjaceret et morti: quod tamen habet sui generis
pulchritudinem, et eo ipso dignitatem animae satis commendat, cujus
nec plaga, nec morbus sine honore alicujus decoris meruit esse. Quam
plagam summa Dei Sapientia, mirabili et ineffabili sacramento dignata
est assumere, cum hominem sine peccato, non sine peccatoris conditione
suscepit. Nam et nasci humanitus, et pati et mori voluit. Nihil
horum merito, sed excellentissima bonitate; ut nos caveremus magis
superbiam, qua dignissime in ista cecidimus, quam contumelias quas
indignus excepit; et animo aequo mortem debitam solveremus, si propter
nos potuit etiam indebitam sustinere; et quidquid secretius atque
purgatius in tali sacramento a sanctis et melioribus intelligi potest.
Ergo animam in carne mortali operantem, passionem corporum sentire non
mirum est. Nec quia ipsa est corpore melior, melius putandum est omne
quod in ea fit, quam omne quod fit in corpore. Credo enim tibi videri
verum falso esse praeponendum. D. Quis dubitaverit? M. Num vero
est arbor, quam videmus in somnis? D. Nullo modo. M. At ejus
forma in anima fit, hujus autem, quam nunc videmus, in corpore facta
est. Quare cum et verum falso, et anima corpore melior sit, verum in
corpore melius est quam falsum in anima. Sed ut hoc in quantum verum,
non in quantum in corpore fit, melius est; ita illud in quantum
falsum, non in quantum in anima fit, fortasse est deterius. Nisi
quid habes ad haec. D. Nihil equidem. M. Audi aliud quod sit,
ut puto, vicinius quam melius . Neque enim negabis, quod decet esse
melius, quam id quod non decet. D. Imo fateor. M. At in qua
veste decens est mulier, in eadem virum indecentem esse posse, quis
ambigat? D. Et hoc manifestum est. M. Quid si ergo forma ista
numerorum decet in sonis, qui allabuntur auribus, et dedecet in
anima, cum eos sentiendo ac patiendo habet, num magnopere mirandum
est? D. Non opinor. M. Quid ergo dubitamus sonantes numeros
atque corporeos praeponere iis qui ab ipsis fiunt, quamvis in anima
fiant, quae corpore est melior? quia numeros numeris, efficientes
factis , non corpus animae praeponimus. Corpora enim tanto meliora
sunt, quanto numerosiora talibus numeris. Anima vero istis quae per
corpus accipit, carendo fit melior, cum sese avertit a carnalibus
sensibus, et divinis sapientiae numeris reformatur (a). Ita quippe
in Scripturis sanctis dicitur: Circumivi ego, ut scirem et
considerarem et quaererem sapientiam et numerum (Eccle. VII,
26). Quod nullo modo arbitrandum est de his numeris dictum, quibus
etiam flagitiosa theatra personant: sed de illis, credo, quos non a
corpore accipit anima, sed acceptos a summo Deo ipsa potius imprimit
corpori. Quod quale sit, non hoc loco est considerandum.
|
|