|
8. Verumtamen ne illud occurrat, arboris vitam meliorem esse quam
nostram, quoniam non accipit sentiendo a corpore numeros (nullus enim
ei sensus est); diligenter considerandum est utrum revera nihil sit
aliud quod dicitur audire, nisi aliquid a corpore in anima fieri. Sed
perabsurdum est fabricatori corpori materiam quoquo modo animam
subdere. Nunquam enim anima est corpore deterior; et omnis materia
fabricatore deterior. Nullo modo igitur anima fabricatori corpori est
subjecta materies. Esset autem, si aliquos in ea numeros corpus
operaretur. Non ergo, cum audimus, fiunt in anima numeri ab iis quos
in sonis cognoscimus. An aliquid renuis? D. Quid est ergo quod in
audiente contingit? M. Quidquid illud sit quod fortasse invenire aut
explicare non possumus, num ad hoc valebit, ut animam corpore meliorem
esse dubitemus? Aut cum hoc fatemur, poterimusne operanti corpori et
numeros imponenti eam subdere; ut illud sit fabricans, haec autem
materies de qua et in qua numerosum aliquid fabricetur? Quod si
credimus, deteriorem illam credamus necesse est. Quo quid miserius,
quid detestabilius credi potest? Quae cum ita sint, conabor equidem
, quantum Deus adjuvare dignabitur, quidnam ibi lateat conjectare
atque disserere. Sed si hoc propter utriusque aut alterius nostrum
infirmitatem minus pro voluntate successerit, vel nos ipsi alias
sereniores id investigabimus, vel intelligentioribus investiganda
deferemus, vel aequo animo latere patiemur: non tamen ideo ista
certiora de manibus debemus amittere. D. Tenebo istud inconcussum si
potero, et tamen latebram istam non esse impenetrabilem nobis velim.
9. M. Cito dicam quid sentio: tu vero aut sequere, aut etiam
praecede, si valebis, ubi me cunctari et haesitare animadverteris.
Ego enim ab anima hoc corpus animari non puto, nisi intentione
facientis. Nec ab isto quidquam illam pati arbitror, sed facere de
illo et in illo tanquam subjecto divinitus dominationi suae: aliquando
tamen cum facilitate, aliquando cum difficultate operari, quanto pro
ejus meritis magis minusve illi cedit natura corporea. Corporalia ergo
quaecumque huic corpori ingeruntur aut objiciuntur extrinsecus, non in
anima, sed in ipso corpore aliquid faciunt, quod operi ejus aut
adversetur, aut congruat. Ideoque cum renititur adversanti, et
materiam sibi subjectam in operis sui vias difficulter impingit, fit
attentior ex difficultate in actionem; quae difficultas propter
attentionem, cum eam non latet, sentire dicitur, et hoc vocatur dolor
aut labor. Cum autem congruit quod infertur, aut adjacet, facile
totum id vel ex eo quantum opus est, in sui operis itinera traducit.
Et ista ejus actio qua suum corpus convenienti extrinsecus corpori
adjungit, quoniam propter quiddam adventitium attentius agitur, non
latet; sed propter convenientiam, cum voluptate sentitur. At cum
desunt ea quibus corporis detrimenta reficiat, egestas consequitur; et
hac actionis difficultate cum fit attentior, et talis ejus operatio non
eam latet, fames aut sitis, aut tale aliquid appellatur. Cum autem
supersunt ingesta, et ex eorum onere nascitur difficultas operandi,
neque hoc sine attentione fit; et cum talis actio non latet, cruditas
sentitur: attente etiam operatur cum ejicit superfluum, si leniter,
cum voluptate; si aspere, cum dolore. Morbidam quoque perturbationem
corporis attente agit, succurrere appetens labenti atque diffluenti;
et hac actione non latente morbos et aegrotationes sentire dicitur.
10. Et ne longum faciam, videtur mihi anima cum sentit in corpore,
non ab illo aliquid pati, sed in ejus passionibus attentius agere, et
has actiones sive faciles propter convenientiam, sive difficiles
propter inconvenientiam, non eam latere: et hoc totum est quod sentire
dicitur. Sed iste sensus, qui etiam dum nihil sentimus, inest
tamen, instrumentum est corporis, quod ea temperatione agitur ab
anima, ut in eo sit ad passiones corporis cum attentione agendas
paratior, similia similibus ut adjungat, repellatque quod noxium est.
Agit porro, ut opinor, luminosum aliquid in oculis, aerium
serenissimum et mobilissimum in auribus, caliginosum in naribus, in
ore humidum, in tactu terrenum et quasi lutulentum. Sed sive hac sive
alia distributione ista conjiciantur; agit haec anima cum quiete, si
ea quae insunt in unitate valetudinis, quasi familiari quadam
consensione cesserunt . Cum autem adhibentur ea quae nonnulla, ut ita
dicam, alteritate corpus afficiunt; exserit attentiores actiones,
suis quibusque locis atque instrumentis accommodatas: tunc videre, vel
audire, vel olfacere, vel gustare, vel tangendo sentire dicitur;
quibus actionibus congrua libenter associat, et moleste obsistit
incongruis. Has operationes passionibus corporis puto animam exhibere
cum sentit, non easdem passiones recipere.
11. Quapropter cum de sonorum numeris in praesentia quaeratur, et
sensus aurium vocetur in dubium, non oportet per caetera diutius
evagari. Referamus itaque nos ad id de quo agitur, et videamus utrum
sonus in auribus aliquid faciat. An tu id negabis? D. Nihil
minus. M. Quid? easdem aures animatum membrum esse nonne concedis?
D. Concedo. M. Cum ergo id quod in eo membro simile est aeri,
moveatur aere percusso; animam illam quae ante istum sonum vitali motu
in silentio corpus aurium vegetabat, num putamus aut cessare posse ab
opere movendi quod animat, aut eodem modo movere commotum extrinsecus
aerem auris suae, quo movebat antequam ille illaberetur sonus? D.
Non videtur nisi aliter. M. Hoc ergo aliter movere , nonne
fatendum est facere esse, non pati? D. Ita est. M. Non igitur
absurde credimus motus suos animam, vel actiones, vel operationes,
vel si quo alio nomine commodius significari possunt, non latere cum
sentit.
12. Hae autem operationes, vel praecedentibus corporum passionibus
adhibentur; ut sunt cum illae oculorum nostrorum lucem formae
interpellant, aut in aures influit sonus, aut naribus exhalationes,
palato sapores, caetero corpori quaelibet solida et corpulenta
admoventur extrinsecus, vel in ipso corpore de loco in locum migrat
aliquid sive transit, vel totum ipsum corpus suo alienove pondere
movetur: hae sunt operationes quas adhibet anima praecedentibus
passionibus corporis; quae delectant eam associantem, offendunt
resistentem. Cum autem ab eisdem suis operationibus aliquid patitur,
a seipsa patitur, non a corpore; sed plane cum se accommodat corpori:
et ideo apud seipsam minus est, quia corpus semper minus quam ipsa
est.
13. Conversa ergo a Domino suo ad servum suum, necessario
deficit: conversa item a servo suo ad Dominum suum, necessario
proficit, et praebet eidem servo facillimam vitam, et propterea minime
operosam et negotiosam, ad quam propter summam quietem nulla
detorqueatur attentio; sicut est affectio corporis quae sanitas
dicitur: nulla quippe attentione nostra opus habet, non quia nihil
tunc agit anima in corpore, sed quia nihil facilius agit. Nam in
omnibus operibus nostris tanto quidquam attentius, quanto difficilius
operamur. Haec autem sanitas tunc firmissima erit atque certissima,
cum pristinae stabilitati, certo suo tempore atque ordine, hoc corpus
fuerit restitutum , quae resurrectio ejus antequam plenissime
intelligatur, salubriter creditur. Oportet enim animam et regi a
superiore, et regere inferiorem. Superior illa solus Deus est,
inferius illa solum corpus, si ad omnem et totam animam intendas. Ut
ergo tota esse sine Domino, sic excellere sine servo non potest. Ut
autem Dominus ejus magis est quam ipsa, ita servus minus. Quare
intenta in Dominum intelligit aeterna ejus, et magis est, magisque
est etiam ipse servus in suo genere per illam. Neglecto autem Domino
intenta in servum carnali qua ducitur concupiscentia , sentit motus
suos quos illi exhibet, et minus est: nec tamen tantum minus, quantum
ipse servus, etiam cum maxime est in natura propria. Hoc autem
delicto dominae multo minus est quam erat, cum illa ante delictum magis
esset .
14. Quocirca mortali jam et fragili, cum magna difficultate atque
attentione dominatur. Hinc illi error incurrit, ut voluptatem
corporis, quia ejus attentioni cedit materies, pluris aestimet quam
ipsam sanitatem, cui attentione nulla opus est. Nec mirum, si
aerumnis implicatur, praeponens curam securitati. Convertenti se
autem ad Dominum, major cura oritur, ne avertatur; donec carnalium
negotiorum requiescat impetus, effrenatus consuetudine diuturna, et
tumultuosis recordationibus conversioni ejus sese inserens: ita sedatis
motibus suis quibus in exteriora provehebatur, agit otium intrinsecus
liberum, quod significatur sabbato; sic cognoscit solum Deum esse
Dominum suum, cui uni summa libertate servitur. Non autem illos
carnales motus, ut cum libet exserit, ita etiam cum libet exstinguit.
Non enim sicut peccatum in ejus potestate est, ita etiam poena
peccati. Magna quippe res est ipsa anima, nec ad opprimendos lascivos
motus suos idonea sibi remanet. Valentior enim peccat, et post
peccatum divina lege facta imbecillior, minus potens est auferre quod
fecit. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?
Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII,
24, 25). Motus igitur animae servans impetum suum, et nondum
exstinctus, in memoria esse dicitur: et cum in aliud intenditur
animus, quasi non inest animo pristinus motus, et revera minor fit,
nisi antequam intercidat, quadam similium vicinitate renovetur.
15. Sed velim scire, utrum te adversus ista nihil moveat. D.
Probabiliter mihi dicere videris, nec ausim resistere. M. Cum
igitur ipsum sentire movere sit corpus adversus illum motum qui in eo
factus est, nonne existimas ideo nos non sentire cum ossa et ungues et
capilli secantur, non quia ista in nobis omnino non vivunt, non enim
aliter aut continerentur aut nutrirentur aut crescerent, aut etiam vim
suam in serenda prole monstrarent; sed quia minus libero aere
penetrantur, mobili scilicet elemento, quam ut motus ibi possit ab
anima fieri tam celer, quam est ille adversus quem fit cum sentire
dicitur. Talis quaedam vita cum in arboribus atque stirpibus caeteris
esse intelligatur, nullo modo eam non solum nostrae quae ratione etiam
praepollet, sed ne ipsi quidem belluinae decet praeponere. Aliud est
enim summa stoliditate, aliud summa sanitate corporis nihil sentire.
Nam in altero instrumenta desunt, quae adversus passiones corporis
moveantur, in altero ipsae passiones. D. Probo et assentior.
|
|