|
16. M. Redi ergo mecum ad propositum, atque responde de tribus
illis generibus numerorum, quorum alterum in memoria est, alterum in
sentiendo, alterum in sono, quodnam tibi videatur excellere. D.
Sonum duobus illis postpono quae in anima sunt et vivunt quodammodo:
sed horum duorum quod praestantius judicem, incertus sum, nisi forte
quoniam illos qui sunt in actione, non ob aliud praeponendos iis qui
sunt in memoria dixeramus, nisi quod illi facientes sunt, isti ab his
facti; eadem ratione istos etiam qui dum audimus insunt in anima,
oportet iis anteponere qui ab iisdem in memoria fiunt, sicuti et dudum
mihi videbatur. M. Non puto absurdam responsionem tuam: sed quoniam
disputatum est, hos etiam qui sunt in sentiendo numeros operationes
esse animae; quomodo eos ab illis discernis, quos in actu esse
animadvertimus, etiam cum in silentio non recordans agit aliquid anima
per temporalia spatia numerosum ? an quod illi sunt moventis sese
animae ad corpus suum, hi vero in audiendo moventis sese animae
adversus passiones corporis sui? D. Accipio istam differentiam.
M. Quid? in sententia manendumne arbitraris, ut praestantiores illi
judicentur qui sunt ad corpus, quam illi qui sunt adversus passiones
corporis? D. Liberiores mihi videntur illi qui sunt in silentio,
quam ii qui non solum ad corpus, sed ad passiones etiam corporis
exseruntur. M. Distincta a nobis, et quibusdam meritorum gradibus
ordinata video quinque genera numerorum, quibus, si placet, imponamus
congrua vocabula, ne in reliquo sermone pluribus verbis quam rebus uti
necesse sit. D. Placet vero. M. Vocentur ergo primi judiciales,
secundi progressores, tertii occursores, quarti recordabiles, quinti
sonantes. D. Teneo, et his nominibus utar libentius.
|
|