CAPUT VII. Numeri judiciales an sint immortales.

17. M. Attende igitur deinceps, et dic mihi, quinam istorum immortales tibi videantur, an omnes suis temporibus labi atque occidere existimes. D. Judiciales solos immortales puto; caeteros video vel transire cum fiunt, vel de memoria oblivione deleri. M. Tam certus es de istorum immortalitate, quam de interitu caeterorum; an diligentius, utrum vere hi immortales sint, oportet quaerere? D. Quaeramus sane. M. Dic ergo, cum aliquanto correptius sive productius, dum serviam temporum legi qua simplo ad duplum pedes conveniunt, versum pronuntio, num offendo ulla fraude judicium sensus tui? D. Non omnino. M. Quid? sonus ille qui correptioribus et quasi fugacioribus syllabis editur, num potest plus temporis occupare quam sonat? D. Qui potest? M. Judiciales ergo illi numeri si vinculo temporis in tanto spatio tenerentur, quanto isti sonantes digesti sunt; possentne ad eorum sonantium qui paulo productius eadem iambica lege funduntur, aspirare judicium? D. Nullo modo. M. Igitur apparet hos mora temporum, qui judicando praesident, non teneri. D. Prorsus apparet.

18. M. Recte annuis. Sed si nulla tenerentur, quantolibet productius, legitimis intervallis iambicos proferrem sonos, nihilominus ad judicandum adhiberentur: nunc vero si ederem unam syllabam quanta mora peraguntur (ne multum dicam) tres passus incedentis, et aliam duplo, atque ita deinceps tam longos iambos ordinarem; simpli et dupli lex illa nihilosecius servaretur: nec tamen naturale illud judicium his dimensionibus approbandis adhibere possemus. An tibi non videtur? D. Negare non possum ita videri: nam mea quidem sententia res in aperto est. M. Tenentur ergo et hi judiciales nonnullis finibus temporalium spatiorum, quos in judicando excedere nequeunt, et quidquid excedit haec spatia, non assequuntur ut judicent: atque ita si tenentur, quomodo sint immortales non video. D. Nec ego video quid respondeam. Sed quanquam de immortalitate horum jam minus praesumam, non tamen quo pacto hinc mortales convincantur intelligo. Fieri enim potest, ut quantacumque spatia judicare possunt, semper id possint, quoniam non sicut caeteros, aut oblivione aboleri possum dicere, aut tamdiu esse vel in tantum extendi, quamdiu sonus appellitur et in quantum extenduntur occursores illi, aut quamdiu aguntur vel quantum producuntur quos progressores vocavimus; nam utrique cum ipso tempore operationis suae transeunt: hi autem judiciales, utrum et in anima nescio, in ipsa certe hominis natura manent, judicaturi de oblatis, quanquam a certa brevitate usque ad certam longitudinem varientur, approbando in his numerosa, et perturbata damnando.

19. M. Saltem illud concedis, alios homines citius offendi claudicantibus numeris, alios tardius, et plerosque nonnisi ex comparatione integrorum judicare vitiosos, cum et illos congruos et illos incongruos audierint. D. Concedo. M. Unde tandem hanc differentiam putas existere, nisi aut natura, aut exercitatione, aut utroque? D. Sic arbitror. M. Quaero igitur utrum possit aliquis aliquando productiora intervalla judicare et approbare, quae alius non possit. D. Credo esse posse. M. Quid? ille qui non potest, si se exerceat congruenter, nec adeo tardus sit, nonne poterit? D. Poterit vero. M. Num in tantum possunt isti proficere ad productiora judicanda, ut horarum, vel dierum, vel etiam mensium annorumve dupla et simpla spatia, cum saltem somno interpediantur , sensu illo judiciario possint comprehendere, et tanquam illos iambos motionis nutibus approbare? D. Non possunt. M. Quid ita non possunt, nisi quia unicuique animanti in genere proprio, proportione universitatis, sensus locorum temporumque tributus est; ut quomodo corpus ejus proportione universi corporis tantum est, cujus pars est, et aetas ejus proportione universi saeculi tanta est, cujus pars est; ita sensus ejus actioni ejus congruat, quam proportione agit universi motus, cujus haec pars est? Sic habendo omnia magnus est hic mundus, qui saepe in Scripturis divinis coeli et terrae nomine nuncupatur, cujus omnes partes si proportione minuantur, tantus est; et si proportione augeantur, nihilominus tantus est: quia nihil in spatiis locorum et temporum per seipsum magnum est, sed ad aliquid brevius; et nihil rursus in his per seipsum breve est, sed ad aliquid majus. Quapropter si humanae naturae ad carnalis vitae actiones talis sensus tributus est, quo majora temporum spatia judicare non possit, quam intervalla postulant ad talis vitae usum pertinentia; quoniam talis hominis natura mortalis est, etiam talem sensum mortalem puto. Non enim frustra consuetudo quasi secunda, et quasi affabricata natura dicitur. Videmus autem velut quosdam sensus novos in judicandis cujuscemodi rebus corporeis consuetudine affectos, alia consuetudine deperire.