|
20. Sed quoquo modo se habeant hi numeri judiciales, eo certe
praestant quod dubitamus, vel difficile pervestigamus utrum mortales
sint. De caeteris autem quatuor generibus nec quaestio est quin
mortales sint; quorum etsi quosdam non comprehendunt, quia ultra
ipsorum jura porrecti sunt, genera tamen ipsa suo examini vindicant.
Nam et illi progressores cum aliquam in corpore numerosam operationem
appetunt, latente istorum judicialium nutu modificantur. Quod enim
nos vel ambulantes ab imparibus passibus, vel percutientes ab imparibus
intervallis plagarum, vel edentes vel bibentes ab imparibus malarum
motibus, scalpentes denique ab imparibus unguium ductibus; et ne per
multas alias operationes percurram, quod nos in qualibet attentione
agendi aliquid per corporis membra ab imparibus motibus refrenat et
cohibet, et quamdam parilitatem tacite imperat; idipsum est judiciale
nescio quid, quod conditerem animalis insinuat Deum: quem certe decet
credere auctorem omnis convenientiae atque concordiae.
21. Et illi occursores numeri, qui certe non pro suo nutu, sed pro
passionibus corporis aguntur, in quantum eorum intervalla potest
memoria custodire, in tantum his judicialibus judicandi offeruntur
atque judicantur. Numerus namque iste qui intervallis temporum
constat, nisi adjuvemur in eo memoria, judicari a nobis nullo pacto
potest. Quamlibet enim brevis syllaba, cum et incipiat, et desinat,
alio tempore initium ejus, et alio finis sonat. Tenditur ergo et ipsa
quantulocumque temporis intervallo, et ab initio suo per medium suum
tendit ad finem. Ita ratio invenit tam localia quam temporalia spatia
infinitam divisionem recipere; et idcirco nullius syllabae cum initio
finis auditur. In audienda itaque vel brevissima syllaba, nisi
memoria nos adjuvet, ut eo momento temporis quo jam non initium, sed
finis syllabae sonat, maneat ille motus in animo, qui factus est cum
initium ipsum sonuit; nihil nos audisse possumus dicere. Hinc est
illud quod plerumque alia cogitatione occupati, coram loquentes non
nobis videmur audisse: non quia occursores illos numeros non agit tunc
anima, cum sine dubio sonus ad aures perveniat, et illa in passione
corporis sui cessare non possit, nec possit nisi aliter moveri quam si
illa non fieret; sed quia intentione in aliud subinde exstinguitur
motionis impetus, qui si maneret, in memoria utique maneret, ut nos
et inveniremus et sentiremus audisse. Quod si de una syllaba brevi
minus sequitur mens tardior quod invenit ratio, de duabus certe nemo
dubitat, quin eas simul nulla anima possit audire. Non enim sonat
secunda, nisi prima destiterit: quod autem simul sonare non potest,
simul audiri qui potest? Ut igitur nos ad capienda spatia locorum
diffusio radiorum juvat, qui e brevibus pupulis in aperta emicant, et
adeo sunt nostri corporis, ut quanquam in procul positis rebus quas
videmus, a nostra anima vegetentur; ut ergo eorum effusione adjuvamur
ad capienda spatia locorum: ita memoria, quod quasi lumen est
temporalium spatiorum, quantum in suo genere quodammodo extrudi
potest, tantum eorumdem spatiorum capit. Cum autem diutius aures
pulsat sonus nullis distinctus articulis, et ab aliquo tandem fine
conjunctus alter duplo, aut etiam tanto editur spatio; attentione in
succedentem perpetuo sonum motus ille animi, qui attentione ad
praeteritum et elapsum sonum cum transibat est factus, reprimitur, id
est non ita remanet in memoria. Quapropter judiciales illi numeri,
qui numeros in intervallis temporum sitos, exceptis progressoribus
quibus etiam ipsum progressum modificant, judicare non possunt nisi
quos eis tanquam ministra memoria obtulerit; nonne ipsi existimandi
sunt per certum spatium temporis tendi? Sed interest quibus temporum
spatiis vel excidat nobis, vel meminerimus quod judicant. Siquidem
nec in ipsis corporum formis quae ad oculos pertinent, possumus rotunda
vel quadra, vel quaecumque alia solida et determinata judicare, et
omnino sentire, nisi ea ob oculos versemus : cum autem alia pars
aspicitur, si exciderit quod est aspectum in alia, frustratur omnino
judicantis intentio, quia et hoc aliqua mora temporis fit; cui
variatae opus est invigilare memoriam.
22. Recordabiles vero numeros multo evidentius est, quod eadem ipsa
offerente memoria, judicamus his judicialibus. Nam si occursores,
quantum ab ea offeruntur, tantum judicantur; multo magis ii, ad quos
tanquam repositos post alias intentiones revocamur recordatione, in
ipsa memoria vivere inveniuntur. Quid enim aliud agimus cum revocamus
nos in memoriam, nisi quodammodo quod reposuimus quaerimus? Recurrit
autem in cogitationem occasione similium motus animi non exstinctus, et
haec est quae dicitur recordatio. Sic agimus numeros, vel in sola
cogitatione, vel etiam in membrorum motu, quos jam egimus aliquando.
Inde autem scimus non venisse, sed redisse illos in cogitationem,
quia cum memoriae mandarentur, cum difficultate repetebantur, et
indigebamus aliqua praemonstratione ut sequeremur: qua difficultate
dempta, cum sese ipsi accommodate voluntati offerunt, consequenter
temporibus atque ordine suo, tam facile ut qui vehementius
inhaeserunt, etiam aliunde cogitantibus nobis, jam quasi proprio nutu
peragantur, non eos utique novos esse sentimus. Est etiam aliud unde
nos sentire arbitror praesentem motum animi aliquando jam fuisse, quod
est recognoscere, dum recentes motus ejus actionis in qua sumus cum
recordamur, qui certe vivaciores sunt, cum recordabilibus jam
sedatioribus quodam interiore lumine comparamus: et talis agnitio,
recognitio est et recordatio. Judicantur ergo et recordabiles numeri
ab his judicialibus, nunquam soli, sed adjunctis activis, aut
occursoribus, aut utrisque, qui eos tanquam e latebris suis in
manifestum producant, et quasi redintegratos qui jam abolebantur,
rursum recordantur. Ita cum occursores in tantum judicentur, in
quantum eos memoria judicantibus admoverit, possunt vicissim et
recordabiles qui sunt in memoria occursoribus eos exhibentibus
judicari: ut hoc intersit, quod occursores ut judicentur, quasi
recentia eorum fugientium vestigia offert memoria; recordabiles autem
quando eos audiendo judicamus, quasi eadem vestigia occursoribus
transeuntibus revirescunt. Jam porro de sonantibus numeris quid opus
est dicere, cum in occursoribus judicentur, si audiantur? Si vero
ibi sonant ubi non audiuntur, quis dubitet eos a nobis non posse
judicari? Sane ut in sonis per instrumentum aurium, ita in
saltationibus caeterisque visibilibus motibus, quod ad temporales
numeros attinet, eadem adjuvante memoria iisdem numeris judicialibus
dijudicamus.
|
|