|
23. Haec cum ita sint, conemur, si possumus, istos numeros
judiciales transcendere, et quaeramus utrum sint superiores. In his
enim quanquam spatia temporum jam minime videamus, non tamen
adhibentur, nisi ad ea judicanda quae in spatio temporis fiunt; nec
ipsa quidem omnia, sed quae possunt articulari memoriter. Nisi quid
habes forte quod contra haec velis dicere. D. Movet me plurimum
istorum judicialium vis atque potentia: ipsi enim mihi videntur esse ad
quos omnium sensuum ministeria referuntur. Itaque his excellentius
utrum quidquam in numeris inveniri possit, ignoro. M. Nihil deperit
quod diligentius quaerimus. Aut enim inveniemus superiores in anima
humana, aut hos in ea summos esse firmabimus, si tamen illud
claruerit, nullos in ea esse praestantiores. Aliud est enim non
esse, aliud non posse inveniri, sive ab ullo homine, sive a nobis.
Sed ego puto cum ille a nobis propositus versus canitur, Deus creator
omnium; nos eum et occursoribus illis numeris audire, et
recordabilibus recognoscere, et progressoribus pronuntiare, et his
judicialibus delectari, et nescio quibus aliis aestimare, et de ista
delectatione quae quasi sententia est judicialium istorum, aliam
secundum hos latentiores certiorem ferre sententiam . An tibi unum
atque idem videtur delectari sensu, et aestimare ratione? D.
Diversa esse fateor. Sed primo ipso moveor vocabulo, cur non potius
isti vocentur judiciales quibus inest ratio, quam isti quibus inest
delectatio. Deinde vereor ne nihil sit aliud aestimatio ista
rationis, quam eorum de seipsis quaedam diligentior judicatio: ut non
alii sint numeri in delectatione, alii in ratione; sed uni atque iidem
alias judicent de iis quae aguntur in corpore, cum eos, ut supra
demonstratum est, offert memoria; alias de seipsis remotius a corpore
atque sincerius.
24. M. De vocabulis quidem nihil satagas; res in potestate est:
placito enim, non natura imponuntur. Quod autem eosdem esse
arbitraris, nec duo genera numerorum haec vis accipere; illud, ni
fallor, te rapit, quod eadem anima utrumque agit. Sed animadvertere
te opus est, et in progressoribus eamdem animam corpus movere vel ad
corpus moveri; et in occursoribus hanc eamdem passionibus ejus ire
obviam; et in recordabilibus istam ipsam, donec quodammodo
detumescant, ipsis quasi fluctuare motionibus. Nos ergo in istis
generibus numerandis et distinguendis unius naturae, id est, animae
motus affectionesque dispicimus. Quare si ut aliud est ad ea quae
corpus patitur moveri, quod fit in sentiendo; aliud movere se ad
corpus, quod fit in operando; aliud quod ex his motibus in anima
factum est continere, quod est meminisse; ita est aliud annuere, vel
renuere his motibus, aut cum primitus exseruntur, aut cum recordatione
resuscitantur, quod fit in delectatione convenientiae, et offensione
absurditatis talium motionum sive affectionum; et aliud est aestimare
utrum recte an secus ista delectent, quod fit ratiocinando: necesse
est fateamur ita haec esse duo genera, ut illa sunt trio. Et si recte
nobis visum est, nisi quibusdam numeris esset ipse delectationis sensus
imbutus, nullo modo eum potuisse annuere paribus intervallis, et
perturbata respuere: recte etiam videri potest ratio, quae huic
delectationi superimponitur, nullo modo sine quibusdam numeris
vivacioribus, de numeris quos infra se habet posse judicare. Quae si
vera sunt, apparet inventa esse in anima quinque genera numerorum,
quibus cum addideris corporales illos quos sonantes vocavimus, sex
genera numerorum disposita et ordinata cognosces. Jam nunc, si
placet, illi qui nobis subrepserant ad principatum obtinendum,
sensuales nominentur, et judicialium nomen, quoniam est honoratius,
hi accipiant qui excellentiores comperti sunt: quanquam et sonantium
nomen mutandum putem, quoniam si corporales vocentur, manifestius
significabunt etiam illos qui sunt in saltatione, et in caetero motu
visibili. Si tamen ea quae dicta sunt probas. D. Probo sane: nam
et vera et manifesta mihi videntur. Horum etiam emendationem
vocabulorum libenter accipio.
|
|