S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi

DE NATURA BONI CONTRA MANICHAEOS LIBER UNUS


CAPUT PRIMUM.

Deus summum bonum et incommutabile, a quo caetera omnia bona spiritualia et corporalia. Summum bonum quo superius non est, Deus est: ac per hoc incommutabile bonum est; ideo vere aeternum, et vere immortale. Caetera omnia bona non nisi ab illo sunt, sed non de illo. De illo enim quod est, hoc quod ipse est: ab illo autem quae facta sunt, non sunt quod ipse. Ac per hoc si solus ipse incommutabilis, omnia quae fecit, quia ex nihilo fecit, mutabilia sunt. Tam enim omnipotens est, ut possit etiam de nihilo, id est, ex eo quod omnino non est, bona facere, et magna et parva, et coelestia et terrena, et spiritualia et corporalia. Quia vero et justus est, ei quod de se genuit, ea quae de nihilo fecit, non aequavit. Quia ergo bona omnia, sive magna sive parva, per quoslibet rerum gradus, non possunt esse nisi a Deo; omnis autem natura in quantum natura est, bonum est; omnis natura non potest esse nisi a summo et vero Deo: quia omnia etiam non summa bona, sed propinqua summo bono, et rursus omnia etiam novissima bona, quae longe sunt a summo bono, non possunt esse nisi ab ipso summo bono. Omnis ergo spiritus etiam mutabilis, et omne corpus a Deo: et haec est omnis facta natura . Omnis quippe natura aut spiritus, aut corpus est. Spiritus incommutabilis Deus est: spiritus mutabilis facta natura est, sed corpore melior: corpus autem spiritus non est, nisi cum ventus, quia nobis invisibilis est, et tamen vis ejus non parva sentitur, alio quodam modo spiritus dicitur.