CAPUT XI. |
Noceri nec Deo potest, nec alii naturae nisi ipso permittente. Quapropter nec naturae Dei noceri omnino potest, nec alicui naturae sub Deo noceri injuste potest: quia et cum peccando injuste aliqui nocent, voluntas injusta eis imputatur; potestas autem qua nocere permittuntur, non est nisi a Deo, qui et ipsis nescientibus novit quid illi pati debeant, quibus eos nocere permittit. |