CAPUT XIII.

Bona singula seu parva, seu magna, esse a Deo. Commemoremus ergo bona quanta potuerimus, quae dignum est ut Deo auctori tribuamus, et his sublatis videamus utrum aliqua natura remanebit. Omnis vita et magna et parva, omnis potentia et magna et parva, omnis salus et magna et parva, omnis memoria et magna et parva, omnis virtus et magna et parva, omnis intellectus et magnus et parvus, omnis tranquillitas et magna et parva, omnis copia et magna et parva, omnis sensus et magnus et parvus, omne lumen et magnum et parvum, omnis suavitas et magna et parva, omnis mensura et magna et parva, omnis pulchritudo et magna et parva, omnis pax et magna et parva, et si qua similia occurrere poterunt, maximeque illa quae per omnia reperiuntur, sive spiritualia sive corporalia, omnis modus, omnis species, omnis ordo, et magnus et parvus, a Domino Deo sunt. Quibus bonis omnibus qui male uti voluerit, divino judicio poenas luet: ubi autem nullum horum omnino fuerit, nulla natura remanebit.