|
Parva bona in majorum comparatione contrariis nominibus appellantur.
Sed in his omnibus quaecumque parva sunt, in majorum comparatione
contrariis nominibus appellantur: sicut in hominis forma quia major est
pulchritudo, in ejus comparatione simiae pulchritudo deformitas
dicitur: et fallit imprudentes, tanquam illud sit bonum, et hoc
malum; nec intendunt in corpore simiae modum proprium, parilitatem ex
utroque latere membrorum, concordiam partium, incolumitatis
custodiam, et caetera, quae persequi longum est.
|
|