CAPUT XVI.

Privationes in rebus decenter a Deo ordinatae. Quae tamen etiam privationes rerum sic ordinantur in universitate naturae, ut sapienter considerantibus non indecenter vices suas habeant. Nam et Deus certa loca et tempora non illuminando, tenebras fecit tam decenter quam dies. Si enim nos continendo vocem, decenter interponimus in loquendo silentium; quanto magis ille quarumdam rerum privationes decenter facit, sicut rerum omnium perfectus artifex? Unde et in hymno trium puerorum, etiam lux et tenebrae laudant Deum (Dan. III, 72); id est, ejus laudem in bene considerantium cordibus pariunt.