|
Esse vere, proprium Dei. Magnifice igitur et divine Deus noster
famulo suo dixit, Ego sum qui sum; et, Dices filiis Israel, Qui
est misit me ad vos (Exod. III, 14). Vere enim ipse est,
quia incommutabilis est. Omnis enim mutatio facit non esse quod erat:
vere ergo ille est, qui incommutabilis est; caetera quae ab illo facta
sunt, ab illo pro suo modo esse acceperunt. Ei ergo qui summe est,
non potest esse contrarium nisi quod non est: ac per hoc sicut ab illo
est omne quod bonum est, sic ab illo est omne quod naturaliter est ;
quoniam omne quod naturaliter est, bonum est. Omnis itaque natura
bona est, et omne bonum a Deo est: omnis ergo natura a Deo est.
|
|