CAPUT XX.

Dolor nonnisi in naturis bonis. Dolor autem, quod praecipue malum nonnulli arbitrantur, sive in animo sive in corpore sit, nec ipse potest esse nisi in naturis bonis. Hoc enim ipsum quod resistit ut doleat, quodam modo recusat non esse quod erat, quia bonum aliquod erat: sed cum ad melius cogitur, utilis dolor est; cum ad deterius, inutilis. In animo ergo dolorem facit voluntas resistens potestati majori: in corpore dolorem facit sensus resistens corpori potentiori. Sunt autem mala sine dolore pejora: pejus est enim gaudere de iniquitate, quam dolere de corruptione: verumtamen etiam tale gaudium non potest esse nisi ex adeptione bonorum inferiorum; sed iniquitas est desertio meliorum. Item in corpore melius est vulnus cum dolore, quam putredo sine dolore, quae specialiter corruptio dicitur: quam non vidit, id est, non passa est mortua caro Domini, sicut in prophetia praedictum erat, Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10). Nam vulneratum esse confixione clavorum, et percussum de lancea quis negat (Joan. XIX, 18, 34)? Sed etiam ipsa quae proprie ab hominibus corruptio corporis dicitur, id est, ipsa putredo, si adhuc habet aliquid quod alte consumat, bonum minuendo crescit corruptio. Quod si penitus absumpserit, sicut nullum bonum, ita nulla natura remanebit, quia jam corruptio quod corrumpat non erit; et ideo nec ipsa putredo erit, quia ubi sit omnino non erit.