CAPUT XXI.

Modica a modo dicta. Ideo quippe et parva atque exigua jam communi loquendi usu modica dicuntur, quia modus in eis aliquis restitit , sine quo non jam modica, sed omnino nulla sunt. Illa autem quae propter nimium progressum dicuntur immodica, ipsa nimietate culpantur: sed tamen ipsa etiam sub Deo, qui omnia in mensura, et in numero, et pondere disposuit (Sap. XI, 21), necesse est ut aliquo modo cohibeantur.