CAPUT XXIV.

Testimoniis Scripturae probatur Deum esse incommutabilem. Filium Dei esse genitum, non factum. Haec quae nostra fides habet, et utcumque ratio vestigavit, divinarum Scripturarum testimoniis munienda sunt: ut qui ea minore intellectu assequi non possunt, divinae auctoritati credant, et ob hoc intelligere mereantur. Qui autem intelligunt, sed ecclesiasticis Litteris minus instructi sunt, magis ea nos ex nostro intellectu proferre, quam in illis Libris esse, non arbitrentur. Itaque Deum esse incommutabilem, sic scriptum est in Psalmis: Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es (Psal. CI, 27). Et in libro Sapientiae de ipsa Sapientia: In se ipsa manens innovat omnia (Sap. VII, 27). Unde et apostolus Paulus: Invisibili, incorruptibili soli Deo (I Tim. I, 17). Et apostolus Jacobus: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio (Jacobi I, 17). Item quia id quod de se genuit, hoc est quod ipse est, ita ab ipso Filio breviter dicitur: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Quia autem non est factus Filius, quippe cum per illum facta sint omnia; sic scriptum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Id. I, 1-3): id est, non est factum sine ipso aliquid.