|
Illud Evangelii, Sine ipso factum est nihil, male intellectum a
nonnullis. Neque enim audienda sunt deliramenta hominum, qui nihil
hoc loco aliquid intelligendum putant, et ad hujusmodi vanitatem
propterea putant cogi posse aliquem, quia ipsum nihil in fine
sententiae positum est. Ergo, inquiunt, factum est; et ideo quia
factum est, ipsum nihil aliquid est. Sensum enim perdiderunt studio
contradicendi, nec intelligunt nihil interesse utrum dicatur, Sine
illo factum est nihil; an, Sine illo nihil factum est: quia et si
illo ordine diceretur, Sine illo nihil factum est; possent
nihilominus dicere, ipsum nihil aliquid esse, quia factum est. Quod
enim revera est aliquid, quid interest utrum ita dicatur, Sine illo
facta est domus; an, Sine illo domus est facta: dum intelligatur
aliquid sine illo factum, quod aliquid domus est? Ita quia dictum
est, Sine illo factum est nihil; quoniam nihil utique non est
aliquid, quando vere et proprie dicitur: sive dicatur, Sine illo
factum est nihil; sive, Sine illo nihil factum est, vel, nihil est
factum; nihil interest. Quis autem velit loqui cum hominibus, qui
hoc ipsum quod dixi, Nihil interest, possunt dicere, Ergo interest
aliquid, quia ipsum nihil aliquid est? Hi autem qui sanum habent
cerebrum, rem manifestissimam vident, hoc idem intelligi cum dixi,
Nihil interest, quod intelligeretur si dicerem, Interest nihil. At
isti si alicui dicant, Quid fecisti? et ille respondeat, nihil se
fecisse: consequens est ut ei calumnientur dicentes, Fecisti ergo
aliquid, quia nihil fecisti; ipsum enim nihil aliquid est. Habent
autem et ipsum Dominum in fine sententiae ponentem hoc verbum, ubi
ait: Et in occulto locutus sum nihil (Id. XVIII, 20).
Ergo legant, et taceant.
|
|