CAPUT XXVI.

Creaturas ex nihilo factas esse. Quia ergo Deus omnia quae non de se genuit, sed per Verbum suum fecit, non de his rebus quae jam erant, sed de his quae omnino non erant, hoc est, de nihilo fecit, ita dicit Apostolus: Qui vocat ea quae non sunt, tanquam sint (Rom. IV, 17). Apertius autem in libro Machabaeorum scriptum est: Oro te, fili, respice ad coelum, et terram, et omnia quae in eis sunt: vide, et scito quia non erant, ex quibus nos fecit Dominus Deus (II Machab. VII, 28). Et illud quod in Psalmo scriptum est, Ipse dixit, et facta sunt (Psal. CXLVIII, 5): manifestum est, quod non de se ista genuerit, sed in verbo atque imperio fecerit. Quod autem non de se, utique de nihilo. Non enim erat aliud unde faceret, de quo apertissime Apostolus dicit: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36).