CAPUT XXVIII.

Peccata non ex Deo, sed ex voluntate esse peccantium. Cum autem audimus, Omnia ex ipso, et per ipsum, et in ipso; omnes utique naturas intelligere debemus quae naturaliter sunt. Neque enim ex ipso sunt peccata, quae naturam non servant, sed vitiant, quae peccata ex voluntate esse peccantium multis modis sancta Scriptura testatur, praecipue illo loco quo dicit Apostolus: Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quoniam tu effugies judicium Dei? An divitias benignitatis et patientiae ejus et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum duritiam autem cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii, Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Id. II, 3-6).