CAPUT XXIX.

Peccatis nostris Deum non inquinari. Nec tamen, cum in Deo sint universa quae condidit, inquinant eum qui peccant, de cujus sapientia dicitur: Attingit autem omnia propter suam munditiam , et nihil inquinatum in eam incurrit (Sap. VII, 24, 25). Oportet enim, ut sicut Deum incorruptibilem et incommutabilem, ita consequenter etiam incoinquinabilem credamus.