CAPUT XXX.

Bona etiam minima et terrena esse a Deo. Quia vero et minima bona, hoc est, terrena atque mortalia ipse fecit, illo Apostoli loco sine dubitatione intelligitur, ubi loquens de membris carnis nostrae, Quia si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra; et si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; etiam hoc ibi ait, Deus posuit membra, singulum quodque eorum in corpore prout voluit: et, Deus temperavit corpus, ei cui deerat majorem honorem dans, ut non essent scissurae in corpore, sed idem ipsum ut pro invicem sollicita sint membra (I Cor. XII, 26, 18, 24, 25). Hoc autem quod sic in modo et specie et ordine membrorum carnis laudat Apostolus, in omnium animalium carne invenis, et maximorum et minimorum; cum omnis caro in bonis terrenis, ac per hoc minimis deputetur.