CAPUT XXXI.

Punire ac donare peccata peraeque ad Deum pertinere. Item quia cuique culpae qualis et quanta debeatur poena, divini judicii est, non humani, sic scriptum est: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33)! Item quia bonitate Dei donantur peccata conversis, hoc ipsum quod Christus missus est, satis ostendit; qui non in sua natura qua Deus est, sed in nostra quam de femina assumpsit, pro nobis mortuus est: quam Dei bonitatem circa nos et dilectionem sic praedicat Apostolus: Commendat, inquit, suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est: multo magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus; multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius (Id. V, 8-10). Quia vero etiam cum peccatoribus poena debita redditur, non est iniquitas apud Deum, sic dicit: Quid dicemus? Numquid iniquus Deus, qui infert iram (Id. III, 5)? Uno autem loco et bonitatem et severitatem ab illo esse breviter admonuit, dicens: Vides ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate (Id. XI, 22).