CAPUT XXXII.

A Deo esse et ipsam nocendi potestatem. Item quia etiam nocentium potestas non est nisi a Deo, sic scriptum est loquente Sapientia: Per me reges regnant, et tyranni per me tenent terram (Prov. VIII, 15). Dicit et Apostolus: Non est enim potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1). Digne autem fieri, in libro Job scriptum est: Qui regnare facit, inquit, hominem hypocritam, propter perversitatem populi (Job XXXIV, 30). Et de populo Israel dicit Deus: Dedi eis regem in ira mea (Osee XIII, 11). Injustum enim non est ut improbis accipientibus nocendi potestatem, et bonorum patientia probetur, et malorum iniquitas puniatur. Nam per potestatem diabolo datam, et Job probatus est ut justus appareret (Job I et II), et Petrus tentatus ne de se praesumeret (Matth. XXVI, 31-35, 69-75), et Paulus colaphizatus ne se extolleret (II Cor. XII, 7), et Judas damnatus ut se suspenderet (Matth. XXVII, 5). Cum ergo per potestatem quam diabolo dedit, omnia juste ipse Deus fecerit; non tamen pro his juste factis, sed pro iniqua nocendi voluntate, quae ipsius diaboli fuit, ei reddetur in fine supplicium, cum dicetur impiis qui ejus nequitiae consentire perseveraverint: Ite in ignem aeternum, quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 41).