|
Angelos malos non a Deo, sed peccando factos esse malos. Quia vero
et ipsi mali angeli non a Deo mali sunt conditi, sed peccando facti
sunt mali, sic Petrus in Epistola sua dicit: Si enim Deus angelis
peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferi detrudens
tradidit in judicio puniendos servari (II Petr. II, 4). Hinc
Petrus ostendit adhuc eis ultimi judicii poenam deberi, de qua
Dominus dicit: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et
angelis ejus. Quamvis jam poenaliter hunc inferum, hoc est,
inferiorem caliginosum aerem tanquam carcerem acceperint: qui tamen
quoniam et coelum dicitur, non illud coelum in quo sunt sidera, sed
hoc inferius cujus caligine nubila conglobantur, et ubi aves volitant;
nam et coelum nubilum dicitur, et volatilia coeli appellantur:
secundum hoc Apostolus Paulus eosdem iniquos angelos, contra quos
nobis invidos pie vivendo pugnamus, spiritualia nequitiae in
coelestibus nominat (Ephes. VI, 12). Quod ne de illis
superioribus coelis intelligatur, aperte alibi dicit: Secundum
principem potestatis aeris hujus, qui nunc operatur in filiis
diffidentiae (Id. II, 2).
|
|