|
Peccatum non est malae naturae appetitio, sed melioris desertio.
Item quia peccatum vel iniquitas non est appetitio naturarum malarum,
sed desertio meliorum; sic in Scripturis invenitur scriptum, Omnis
creatura Dei bona est (I Tim. IV, 4): ac per hoc et omne
lignum quod in paradiso Deus plantavit, utique bonum est. Non ergo
malam naturam homo appetivit, cum arborem vetitam tetigit: sed id quod
melius erat deserendo, factum malum ipse commisit. Melior quippe
Creator, quam ulla creatura quam condidit: cujus imperium non erat
deserendum, ut tangeretur prohibitum, quamvis bonum; quoniam deserto
meliore, bonum creaturae appetebatur, quod contra Creatoris imperium
tangebatur. Non itaque Deus arborem malam in paradiso plantaverat;
sed ipse erat melior, qui eam tangi prohibebat.
|
|