|
Arbor Adamo vetita, non quia mala, sed quia homini bonum ut subditus
sit Deo. Ad hoc enim et prohibuerat, ut ostenderet animae rationalis
naturam, non in sua potestate, sed Deo subditam esse debere, et
ordinem suae salutis per obedientiam custodire, per inobedientiam
corrumpere. Hinc et arborem quam tangi vetuit, sic appellavit,
dignoscentiae boni et mali (Gen. II, 9): quia cum eam contra
vetitum tetigisset, experiretur poenam peccati, et eo modo dignosceret
quid interesset inter obedientiae bonum et inobedientiae malum.
|
|