|
Nulla creatura Dei mala, sed ea male uti est malum. Nam quis ita
desipiat, ut Dei creaturam, maxime in paradiso plantatam,
vituperandam putet; quandoquidem nec ipsae spinae ac tribuli, quos
peccatori in labore conterendo secundum Dei judiciariam voluntatem
terra peperit, recte vituperentur? Habent enim et tales herbae
modum, et speciem, et ordinem suum, quae quisquis sobrie
consideraverit, laudanda reperiet: sed ei naturae ista mala sunt,
quam peccati merito sic coerceri oportebat. Non est ergo, ut dixi,
peccatum malae naturae appetitio, sed melioris desertio; et ideo
factum ipsum malum est, non illa natura qua male utitur peccans.
Malum est enim male uti bono. Unde Apostolus damnatos quosdam divino
judicio reprehendit, qui coluerunt et servierunt creaturae potius quam
Creatori (Rom. I, 25). Neque enim creaturam reprehendit;
quod qui fecerit, Creatori facit injuriam: sed eos qui male usi sunt
bono, meliore deserto.
|
|