CAPUT XXXIX.

Aeternus ignis dicitur, non sicut Deus, sed quia sine fine. Aeternus autem ignis, non sicut Deus aeternus, quod etsi sine fine sit, non est tamen sine initio ; Deus autem etiam sine initio est. Deinde quia licet perpetuus peccatorum suppliciis adhibeatur, mutabilis tamen natura est. Illa est autem vera aeternitas, quae vera immortalitas; hoc est, illa summa incommutabilitas, quam solus Deus habet, qui mutari omnino non potest. Aliud est enim non mutari, cum possit mutari; aliud autem prorsus non posse mutari. Sicut ergo dicitur homo bonus, non tamen sicut Deus, de quo dictum est, Nemo bonus nisi unus Deus (Marc. X, 18); et sicut dicitur anima immortalis, non tamen sicut Deus, de quo dictum est, Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16); et sicut dicitur homo sapiens, non tamen sicut Deus, de quo dictum est, Soli sapienti Deo (Rom. XVI, 27): sic dicitur ignis aeternus, non tamen sicut Deus, cujus solius immortalitas ipsa est vera aeternitas.