CAPUT XL. |
Nec Deo noceri potest nec alii, nisi Dei justa ordinatione. Quae cum ita sint secundum catholicam fidem et sanam doctrinam, et intelligentibus perspicuam veritatem, nec naturae Dei nocere potest quisquam, nec natura Dei nocere injuste cuiquam, vel nocere impune patitur quemquam. Qui enim nocet, ait Apostolus, recipiet id quod nocuit; et non est personarum acceptio apud Deum (Coloss. III, 25). |