|
Manichaeorum de Dei natura blasphemiae. Quid istis blasphemiis
comparari potest? Nihil omnino, sed si aliarum perversarum sectarum
considerentur errores: si autem iste sibi error ex parte altera, de
qua nondum diximus, comparetur, adhuc etiam multo pejus et
exsecrabilius in Dei naturam blasphemare convincitur. Dicunt enim
etiam nonnullas animas, quas volunt esse de substantia Dei et ejusdem
omnino naturae, quae non sponte peccaverint, sed a gente tenebrarum,
quam mali naturam dicunt, ad quam debellandam non ultro, sed patris
imperio descenderunt, superatae et oppressae sint, affigi in aeternum
globo horribili tenebrarum. Ita secundum eorum sacrilega vaniloquia,
Deus se ipsum in quadam parte a magno malo liberavit, et rursus se
ipsum in quadam parte damnavit, quam liberare ab hoste non potuit, et
tanquam de ipso hoste devicto insuper triumphavit. O scelestam et
incredibilem audaciam, talia de Deo credendi, talia loquendi, talia
praedicandi! Quod cum defendere conantur, ut in pejora irruant
clausis oculis, dicunt malae naturae commixtionem facere ista, ut bona
Dei natura tanta mala patiatur: nam ipsam apud se ipsam nihil horum
pati potuisse vel posse. Quasi inde laudanda sit natura
incorruptibilis, quia ipsa sibi non nocet, et non quia nihil ei noceri
ab aliquo potest. Deinde si natura tenebrarum nocuit naturae Dei, et
natura Dei nocuit naturae tenebrarum; duo ergo mala sunt quae sibi
invicem nocuerunt, et meliore animo fuit gens tenebrarum, quia et si
nocuit, nolens nocuit: neque enim nocere, sed frui voluit bono Dei.
Deus autem illam exstinguere voluit, sicut Manichaeus apertissime in
epistola ruinosi sui Fundamenti delirat. Oblitus enim quod paulo ante
dixerat, Ita autem fundata sunt ejusdem splendidissima regna supra
lucidam et beatam terram, ut a nullo unquam aut moveri, aut concuti
possint; postea dixit: Lucis vero beatissimae Pater, sciens labem
magnam ac vastitatem quae ex tenebris surgeret, adversus sua sancta
impendere saecula, nisi aliquod eximium ac praeclarum et virtute potens
numen opponat , quo superet simul ac destruat stirpem tenebrarum, qua
exstincta perpetua quies lucis incolis pararetur. Ecce timuit labem ac
vastitatem impendentem saeculis suis. Certe sic erant fundata super
lucidam et beatam terram, ut a nullo unquam moveri aut concuti
possent? Ecce a timore nocere voluit vicinae genti, quam destruere et
exstinguere conatus est, ut perpetua quies lucis incolis pararetur.
Quare non addidit, Et perpetuum vinculum? An illae animae quas in
globo tenebrarum in aeternum configit, non erant incolae lucis, de
quibus aperte dicit, quod errare se a priore lucida sua natura passae
sint? ubi et nolens coactus est dicere, libera eas voluntate
peccasse, qui non vult peccatum ponere nisi in necessitate naturae
contrariae: ubique nesciens quid loquatur, et tanquam ipse jam
inclusus sit in tenebrarum globo quem finxit, quaerens qua exeat, et
non inveniens. Sed dicat quod vult seductis et miseris, a quibus
multo amplius quam Christus honoratur, ut hoc pretio tam longas et tam
sacrilegas eis fabulas vendat. Dicat quod vult, includat in globo
tanquam in carcere gentem tenebrarum, et forinsecus affigat naturam
lucis, cui de hoste exstincto quietem perpetuam promittebat: ecce
pejor est poena lucis quam tenebrarum, pejor est poena divinae naturae
quam gentis adversae. Illa quippe etsi in tenebris intus est, ad
naturam ejus pertinet in tenebris habitare: animae autem quae hoc sunt
quod Deus, non poterunt recipi, sicut dicit, in regna illa
pacifica, et a vita ac libertate sanctae lucis alienabuntur, et
configentur in praedicto horribili globo: unde et adhaerebunt,
inquit, iis rebus animae eaedem quas dilexerunt, relictae in eodem
tenebrarum globo, suis meritis id sibi conquirentes. Certe non est
liberum voluntatis arbitrium? Videte quomodo insaniens quid dicat
ignorat, et contraria sibi loquendo pejus bellum contra se gerit, quam
contra deum ipsius gentis tenebrarum. Deinde si propterea damnantur
animae lucis, quia dilexerunt tenebras; injuste damnatur gens
tenebrarum, quae lucem dilexit. Et gens quidem tenebrarum lucem ab
initio dilexit, quam etsi violenter, tamen possidere voluit, non
exstinguere: lucis autem natura in bello tenebras exstinguere voluit;
eas ergo victa dilexit. Quod vultis eligite: utrum necessitate
compulsa ut diligeret tenebras, an voluntate seducta. Si
necessitate, quare damnatur? si voluntate, quare Dei natura in tanta
iniquitate deprehenditur? Si necessitate Dei natura coacta est
diligere tenebras, victa est ergo, non vicit: si voluntate, quid jam
miseri dubitant peccandi voluntatem tribuere naturae quam Deus ex
nihilo fecit, ne tribuant eam luci quam genuit?
|
|