|
Mala ante mali commixtionem multa tribui naturae Dei a Manichaeis.
Quid, si etiam ostendimus, ante commixtionem mali, quam fabulose
confictam dementissime crediderunt, in ipsa lucis natura, quam
dicunt, magna mala fuisse? quid ad istas blasphemias addi posse
videbitur? Illic enim fuit antequam pugnaretur, dura et inevitabilis
pugnandi necessitas: ecce jam magnum malum antequam bono misceretur
malum: dicant hoc unde, cum adhuc nulla esset facta commixtio. Si
autem necessitas non erat, voluntas ergo erat: unde et hoc tam magnum
malum, ut Deus ipse naturae suae nocere vellet, cui noceri ab hoste
non poterat, mittendo eam crudeliter miscendam, turpiter purgandam,
inique damnandam? Ecce quantum malum perniciosae et noxiae et
immanissimae voluntatis, antequam ullum malum de gente contraria
misceretur. An forte nesciebat hoc eventurum membris suis, ut
diligerent tenebras et inimicae existerent sanctae luci, sicut ipse
dicit, hoc est, non tantum Deo suo, sed etiam Patri de quo erant?
Unde ergo hoc in Deo tam magnum ignorantiae malum, antequam ullum de
gente contraria misceretur malum? Si autem hoc futurum sciebat, aut
sempiterna in illo erat crudelitas, si de suae naturae futura
contaminatione et damnatione nihil dolebat; aut sempiterna miseria, si
dolebat: unde et hoc tantum malum summi boni vestri ante ullam
commixtionem summi mali vestri? Ipsa certe particula naturae ipsius,
quae in illius globi aeterno vinculo configitur, si hoc sibi imminere
nesciebat, etiam sic erat in natura Dei sempiterna ignorantia; si
autem sciebat, sempiterna miseria: unde hoc tantum malum, antequam
ullum de gente contraria misceretur malum? An forte magna charitate
gaudebat, quia per ejus poenam perpetua quies caeteris lucis incolis
parabatur? Hoc quam nefas sit dicere qui videt, anathemet . Sed si
hoc saltem ita faceret, ut ipsa luci inimica non fieret, posset
fortasse non tanquam Dei natura, sed tanquam aliquis homo laudari,
qui pro patria sua vellet mali aliquid pati, quod quidem malum ad
tempus posset esse, non in aeternum: nunc vero et illam in globo
tenebrarum confixionem dicunt aeternam, et non cujusque rei, sed
naturae Dei; et utique iniquissimum et exsecrabile et ineffabiliter
sacrilegum gaudium erat, si Dei natura gaudebat se tenebras
dilecturam, et luci sanctae inimicam futuram. Unde hoc tam immane et
scelestum malum, antequam ullum ex gente contraria misceretur malum?
Quis tam perversam et tam impiam ferat insaniam, summo malo tribuere
tanta bona, et summo bono, quod Deus est, tanta mala?
|
|