|
Turpitudines incredibiles a Manichaeo excogitatae in Deo. Jam vero
quod ipsam partem naturae Dei dicunt ubique permixtam in coelis, in
terris, sub terris, in omnibus corporibus, siccis et humidis, in
omnibus carnibus, in omnibus seminibus arborum, herbarum, hominum,
animalium: non potentia divinitatis sine ullo nexu incoinquinabiliter,
inviolabiliter, incorruptibiliter omnibus rebus administrandis
regendisque praesentem, quod nos de Deo dicimus; sed ligatam,
oppressam, pollutam, quam solvi, liberari, purgarique dicunt, non
solum per discursum solis et lunae, et virtutes lucis, verum etiam per
Electos suos: hoc genus nefandissimi erroris quam sacrilegas et
incredibiles turpitudines eis suadeat, etiamsi non persuadeat,
horribile est dicere. Dicunt enim virtutes lucis transfigurari in
masculos pulchros, et opponi feminis gentis tenebrarum; et easdem
rursus virtutes lucis transfigurari in feminas pulchras, et opponi
masculis gentis tenebrarum; ut per pulchritudinem suam inflamment
spurcissimam libidinem principum tenebrarum, et eo modo vitalis
substantia, hoc est, Dei natura, quam dicunt in eorum corporibus
ligatam teneri, ex eorum membris per ipsam concupiscentiam relaxatis,
soluta fugiat, et suscepta vel purgata liberetur. Hoc infelices
legunt, hoc dicunt, hoc audiunt, hoc credunt, hoc in libro septimo
Thesauri eorum (sic enim appellant scripturam quamdam Manichaei, ubi
istae blasphemiae conscriptae sunt) ita positum est: Tunc beatus ille
Pater, qui lucidas naves habet diversoria et habitacula seu
magnitudines, pro insita sibi clementia fert opem, qua exuitur et
liberatur ab impiis retinaculis et angustiis atque angoribus suae
vitalis substantiae . Itaque invisibili suo nutu illas suas virtutes,
quae in clarissima hac navi habentur, transfigurat, easque parere
facit adversis potestatibus, quae in singulis coelorum tractibus
ordinatae sunt. Quae quoniam ex utroque sexu masculorum ac feminarum
consistunt, ideo praedictas virtutes partim specie puerorum investium
parere jubet generi adverso feminarum, partim virginum lucidarum forma
generi contrario masculorum: sciens eas omnes hostiles potestates,
propter ingenitam sibi letalem et spurcissimam concupiscentiam facillime
capi, atque iisdem speciebus pulcherrimis quae apparent mancipari,
hocque modo dissolvi. Sciatis autem hunc eumdem nostrum beatum Patrem
hoc idem esse, quod etiam suae virtutes, quas ob necessariam causam
transformat in puerorum et virginum intemeratam similitudinem. Utitur
autem his tanquam propriis armis, atque per eas suam complet
voluntatem. Harum vero virtutum divinarum, quae ad instar conjugii
contra inferna genera statuuntur, quaeque alacritate ac facilitate id
quod cogitaverint, momento eodem efficiunt, plenae sunt lucidae
naves. Itaque cum ratio poposcerit ut masculis appareant eaedem
sanctae virtutes, illico etiam suam effigiem virginum pulcherrimarum
habitu demonstrant. Rursus cum ad feminas ventum fuerit, postponentes
species virginum, puerorum investium speciem ostendunt. Hoc autem
visu decoro illarum ardor et concupiscentia crescit, atque hoc modo
vinculum pessimarum cogitationum earum solvitur, vivaque anima quae
eorumdem membris tenebatur, hac occasione laxata evadit, et suo
purissimo aeri miscetur; ubi penitus ablutae animae ascendunt ad
lucidas naves, quae sibi ad vectationem atque ad suae patriae
transfretationem sunt praeparatae. Id vero quod adhuc adversi generis
maculas portat, per aestus atque calores particulatim descendit, atque
arboribus caeterisque plantationibus ac satis omnibus miscetur, et
caloribus diversis inficitur . Et quo pacto ex ista magna et
clarissima navi figurae puerorum ac virginum apparent contrariis
potestatibus, quae in coelis degunt, quaeque igneam habent naturam;
atque ex isto aspectu decoro, vitae pars quae in earumdem membris
habetur, laxata deducitur per calores in terram: eodem modo etiam illa
altissima virtus, quae in navi vitalium aquarum habitat, in
similitudine puerorum ac virginum sanctarum per suos angelos apparet his
potestatibus, quarum natura frigida est atque humida, quaeque in
coelis ordinatae sunt. Et quidem his quae feminae sunt, in ipsis
forma puerorum apparet: masculis vero, virginum. Hac vero mutatione
et diversitate divinarum personarum ac pulcherrimarum, humidae
frigidaeque stirpis principes masculi sive feminae solvuntur, atque id
quod in ipsis est vitale fugit: quod vero resederit, laxatum deducitur
in terram per frigora , et cunctis terrae generibus admiscetur. Quis
hoc ferat? quis hoc credat, non dico ita esse, sed vel dici
potuisse? Ecce qui docentem timent anathemare Manichaeum, et non
timent credere haec facientem et haec patientem Deum!
|
|