|
Turpitudines quaedam nefariae de ipsis Manichaeis non immerito
creditae. Per Electos autem suos purgari dicunt eamdem ipsam
commixtam partem ac naturam Dei, manducando scilicet et bibendo, quia
eam in alimentis omnibus dicunt ligatam teneri; quae cum ab Electis
velut sanctis in refectionem corporis manducando et bibendo assumuntur,
per eorum sanctitatem solvi, signari et liberari. Nec attendunt
miseri, quam non incongrue de illis creditum sit, quod frustra
negant, nisi eosdem libros anathemaverint, et Manichaei esse
destiterint. Si enim, sicut dicunt, in omnibus seminibus est ligata
pars Dei, et ab Electis manducando purgatur; quis non digne credat
eos facere, quod inter virtutes coelorum et principes tenebrarum fieri
in Thesauro suo legunt; quandoquidem et carnes suas de gente
tenebrarum esse dicunt, et in eis ligatam teneri vitalem illam
substantiam, partem Dei, credere atque affirmare non dubitant? Quae
utique si solvenda est, et manducando purganda, sicut eos fateri cogit
funestus error ipsorum; quis non videat, quis non exhorreat, quanta
turpitudo et quam nefaria consequatur?
|
|