CAPUT VII.

Rationalium spirituum corruptio alia voluntaria, alia poenalis. Creaturis autem praestantissimis, hoc est, rationalibus spiritibus, hoc praestitit Deus, ut si nolint, corrumpi non possint; id est, si obedientiam conservaverint sub Domino Deo suo, ac sic incorruptibili pulchritudini ejus adhaeserint: si autem obedientiam conservare noluerint, quoniam volentes corrumpuntur in peccatis, nolentes corrumpantur in poenis. Tale quippe bonum est Deus, ut nemini eum deserenti bene sit: et in rebus a Deo factis tam magnum bonum est natura rationalis, ut nullum sit bonum quo beata sit nisi Deus. Peccantes igitur in suppliciis ordinantur: quae ordinatio quia eorum naturae non competit, ideo poena est; sed quia culpae competit, ideo justitia est.