|
Poena peccanti naturae, ut recte ordinetur, constituta. Qualis
autem et quanta poena cuique culpae debeatur, divini judicii est, non
humani: quae utique et cum conversis remittitur, magna est bonitas
apud Deum; et cum debita redditur, nulla est iniquitas apud Deum:
quia melius ordinatur natura, ut juste doleat in supplicio, quam ut
impune gaudeat in peccato. Quae tamen etiam sic habens nonnullum modum
et speciem et ordinem, in quacumque extremitate adhuc aliquod bonum
est: quae si omnino detrahantur, ei penitus consumantur, ideo nullum
bonum erit, quia nulla natura remanebit.
|
|