S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi

DE NATURA ET GRATIA AD TIMASIUM ET JACOBUM CONTRA PELAGIUM LIBER UNUS


ADMONITIO IN SUBSEQUENS OPUSCULUM.

Libro de Natura et Gratia locum inter aliquot anni 415 scriptiones postremum assignavit Augustinus in epistola 169, ad Evodium, vertente eodem anno 415 data: Scripsi etiam, ait, grandem quemdam librum adversus Pelagii haeresim, cogentibus nonnullis fratribus, quibus contra gratiam Christi opinionem perniciosissimam ille persuaserat. Jam erat coeptus idem liber, sed nondum perfectus, cum Orosius ex Africa navigavit in Palaestinam, ipso videlicet anno 415, verna tempestate: hic enim paulo postquam illuc pervenit, in Jerosolymitano conventu, cui praesens Pelagius adfuit, disertis verbis affirmavit, contra librum Pelagii beatum Augustinum, discipulis ipsius Pelagii prodentibus ac petentibus, plenissime respondere. Atque hoc ipso tempore de lucubratione quadam Augustini loquebatur Hieronymus, quae nondum sibi visa erat, qua ille Pelagium nominatim impugnare ferebatur: Alios quoque, inquiens in dialogo tertio contra Pelagii haeresim, libros specialiter tuo nomini cudere dicitur. Quanquam Augustinus huic operi suo nomen Pelagii, cujus librum refellebat, non inseruit, ne offensus insanabilior redderetur adversarius. Nam ei se profuturum existimabat, si servata amicitia adhuc ejus verecundiae parceret, cujus litteris jam parcere non deberet. Sic nimirum in libro de Gestis Pelagii, n. 47, mentem suam expromit. Quo posteriore loco proxime subjungit epistolam sibi a Timasio et Jacobo grati animi significatione rescriptam, ob acceptum volumen de Natura et Gratia, quo Pelagianae disputationi ad singulos apices responsa reddita stupere se testati sunt.

Id opus sequenti anno, ipsumque una Pelagii librum Joanni Jerosolymorum episcopo, ut novi haeresiarchae mentem Joannes tandem intelligeret, transmisit Augustinus, scripta ipsi hanc in rem epistola 179. Eosdem libros, illum Pelagii, et hunc suum, anno itidem 416 ad Innocentium papam perferendos dedit, cum epistola 177, ad ipsum nomine quinque episcoporum directa; quibus Innocentius epistola 183 respondit. Huc pertinet in ipsa epistola 183 locus n. 5; at in epistola 177 locus n. 6, ubi cum laude nominantur Timasius et Jacobus, religiosi et honesti adolescentes, servi Dei, qui spem quam habebant in saeculo reliquerant, et continentes Deo serviebant. Iidem in epistola 179, n. 2, adolescentes honestissime nati, et institutis liberalibus eruditi; in libro de Gestis Pelagii, n. 17, servi Dei, boni et honesti viri dicuntur. Julianus in opere ad Florum, scilicet Imperfecti Operis libro 4, n. 112, citat librum ad Timasium, et contra liberum arbitrium esse, calumniose pronuntiat.