|
9. Damnantur et ii qui justificari non potuerunt. Videte quid
dixerit. Ego autem dico, parvulum natum in eo loco ubi ei non potuit
per Christi Baptismum subveniri, morte praeventum, idcirco talem
fuisse, id est, sine lavacro regenerationis exisse, quia esse aliud
non potuit. Absolvat ergo eum, et aperiat ei contra sententiam
Domini regnum coelorum (Joan. III, 5). Sed non eum absolvit
Apostolus, qui ait: Per unum hominem peccatum intravit in mundum,
et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo
omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Recte ergo ea damnatione,
quae per universam massam currit, non admittitur in regnum coelorum,
quamvis christianus non solum non fuerit, sed nec esse potuerit.
|
|