CAPUT IX.

10. Justificari non potuit qui Christi nomen non audivit. Crucem Christi evacuare. Sed, Non damnatur, inquiunt: quia in Adam peccasse omnes, non propter peccatum nascendi origine attractum, sed propter imitationem, dictum est. Si ergo ideo dicitur Adam auctor omnium, qui subsecuti sunt, peccatorum, quia primus peccator in hominibus fuit; cur non potius Abel, quam Christus, ponitur caput omnium justorum, quia primus in hominibus justus fuit? Sed de infante non loquor: juvenis vel senex in ea regione defunctus est, ubi non potuit Christi nomen audire; potuit fieri justus per naturam et liberum arbitrium, an non potuit? Si potuisse dicunt; ecce quod est, crucem Christi evacuare, sine illa quemquam per naturalem legem et voluntatis arbitrium justificari posse contendere. Dicamus et hic, Ergo Christus gratis mortuus est: hoc enim omnes possent, etiamsi mortuus ille non esset; et si injusti essent, quia vellent, essent, non quia justi esse non possent. Si autem sine Christi gratia justificari omnino non potuit, etiam istum si audet absolvat secundum verba sua: quia si idcirco talis fuit, quod aliud esse omnino non potuit, culpa caruit.