|
11. Versute gratiam confitetur Pelagius. Sed objicit sibi quasi
ab alio dictum, et ait: Potest quidem esse, sed per gratiam Dei,
inquies. Deinde velut respondendo subjungit: Ago Humanitati tuae
gratias, quod assertionem meam, quam dudum oppugnabas, non modo non
oppugnare, aut confiteri solum contentus non es , verum etiam non
refugis comprobare. Nam dicere, Potest quidem, sed per illud aut
illud: quid aliud est, quam non solum consentire quod possit esse,
verum etiam quomodo vel qualiter possit, ostendere? Nullus itaque
magis alicujus rei possibilitatem probat, quam qui ejus etiam
qualitatem fatetur; quia neque absque re esse qualitas potest. His
dictis iterum sibi objicit: Sed tu, inquies, hoc in loco Dei
gratiam, quandoquidem eam non commemoras, videris abnuere. Deinde
respondet: Egone abnuo, qui rem confitendo, confitear necesse est et
per quod res effici potest; an tu, qui rem negando, et quidquid illud
est per quod res efficitur procul dubio negas? Oblitus est, jam se
illi respondere, qui rem non negat, cujus objectionem paulo ante
proposuerat dicentis, Potest quidem esse, sed per gratiam Dei.
Quomodo ergo illam, pro qua iste multum laborat, possibilitatem
negat, qui ei jam dicit, Potest esse, sed per Dei gratiam?
Verumtamen quia isto dimisso qui rem jam confitetur, agit adhuc
adversus eos qui negant esse possibile hominem esse sine peccato, quid
ad nos? Contra quos vult agat, dum tamen hoc confiteatur, quod
impietate sceleratissima negatur, sine gratia Dei hominem sine peccato
esse non posse. Dicit ergo: Sive per gratiam, sive per adjutorium,
sive per misericordiam, et quidquid illud est per quod esse homo absque
peccato peccat, confitetur, quisquis rem ipsam fatetur.
|
|