CAPUT XI.

12. De gratia cum disputatur, non de ea loquimur quae ad naturae pertinet institutionem, sed reparationem. Fateor Dilectioni vestrae, cum ista legerem, laetitia repente perfusus sum, quod Dei gratiam non negaret, per quam solam homo justificari potest: hoc enim in disputationibus talium maxime detestor, et horreo. Sed pergens legere caetera, primo ex datis similitudinibus coepi habere suspectum. Ait enim:

“Nam si dixero, Homo disputare potest, avis volare, lepus currere; et non etiam per quae haec effici possunt commemoravero, id est, linguam, alas, pedes; num ego officiorum qualitates negavi, qui officia ipsa confessus sum?”

Videtur certe, haec eum commemorasse, quae natura valent: creata sunt enim haec membra hujusmodi naturis, lingua, alae, pedes: non tale aliquid posuit, quale de gratia intelligi volumus, sine qua homo non justificatur; ubi de sanandis, non de instituendis naturis agitur. Hinc jam ergo sollicitus coepi legere caetera, et me non falso comperi suspicatum.