|
13. Scopus minarum legis. Perfecti viatores. Quo priusquam
veniam, videte quid dixerit. Cum tractaret quaestionem de differentia
peccatorum, et objiceret sibi, quod quidam dicunt,
|
“levia quaedam
peccata ipsa multitudine, quod saepe irruant, non posse cuncta
vitari;”
|
|
negavit
|
“debere argui ne levi quidem correptione, si vitari
omnino non possunt:”
|
|
scripturas utique non advertens Novi
Testamenti, ubi dicimus hanc esse intentionem legis arguentis, ut
propter illa quae perperam fiunt, confugiatur ad gratiam Domini
miserantis; velut paedagogo concludente in eadem fide , quae postea
revelata est; ubi et remittantur quae male fiunt, et eadem gratia
juvante non fiant. Proficientium est enim via: quamvis bene
proficientes dicantur perfecti viatores. Illa est autem summa
perfectio cui nihil addatur, cum id quo tenditur, coeperit possideri.
|
|