|
15. Non omnia scripta sunt. Et illud quod ei a quibusdam dicitur,
|
“nusquam esse scriptum his omnino verbis, posse esse hominem sine
peccato,”
|
|
facile refellit,
|
“quia non est ibi quaestio, quibus
verbis dicatur quaecumque sententia.”
|
|
Non tamen fortasse sine causa,
cum aliquoties in Scripturis inveniatur homines dictos esse sine
querela, non invenitur qui sit dictus sine peccato, nisi unus solus de
quo aperte dictum est, Eum qui non noverat peccatum (II Cor. V,
21). Et eo loco ubi de sacerdotibus agebatur, Etenim expertus est
omnia, secundum similitudinem absque peccato (Hebr. IV, 15):
in illa scilicet carne, quae habebat similitudinem carnis peccati,
quamvis non esset caro peccati; quam tamen similitudinem non haberet,
nisi caetera omnis esset caro peccati. Jam illud quomodo accipiendum
sit, Omnis qui natus est ex Deo, non peccat, et non potest
peccare, quia semen ejus in ipso manet (I Joan. III, 9); cum
ipse apostolus Joannes, quasi non sit natus ex Deo, aut eis
loqueretur qui nondum nati essent ex Deo, aperte posuerit, Si
dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas
in nobis non est (Id. I, 8); in libris quos de hac re ad
Marcellinum scripsi, sicut potui, explicare curavi (De Peccatorum
Meritis, lib. 2, n. 8-10). Et illud quod dictum est, non
potest peccare, pro eo dictum esse, ac si diceretur, Non debet
peccare; non improbanda mihi videtur hujus assertio. Quis enim
insanus dicat debere peccari; cum ideo sit peccatum, quia non debet
fieri?
|
|