CAPUT XV.

16. Corrumpit Pelagius Jacobi apostoli locum addita interrogationis nota. Sane quod apostolus Jacobus ait, Linguam autem nullus hominum domare potest; non mihi videtur ita intelligendum, ut exponere voluit,

“quasi per exprobrationem dictum, tanquam diceretur, Ergone linguam nullus hominum domare potest? tanquam objurgans et dicens, Domare feras potestis, linguam non potestis? quasi facilius sit linguam domare, quam feras.”

Non puto quod iste sit sensus hoc loco. Si enim hoc sentiri vellet de facilitate domandae linguae, caetera sequerentur in bestiarum comparatione: nunc vero sequitur, Inquietum malum, plena veneno mortifero (Jacobi III, 8); utique nocentiore, quam bestiarum est atque serpentum: nam illud carnem interficit, hoc vero animam. Os enim quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Non ergo quasi id esset facilius, quam mansuefactio bestiarum, sanctus Jacobus illam sententiam pronuntiavit, aut ea voce voluit pronuntiari: sed potius ostendens quantum sit in homine linguae malum, ut a nullo homine domari possit, cum ab hominibus domentur et bestiae. Neque hoc ideo dixit, ut hujus in nos mali dominationem per negligentiam permanere patiamur: sed ut ad domandam linguam divinae gratiae poscamus auxilium. Non enim ait, Linguam nullus domare potest: sed, nullus hominum; ut cum domatur, Dei misericordia, Dei adjutorio, Dei gratia fieri fateamur. Conetur ergo anima domare linguam, et dum conatur, poscat auxilium: et oret lingua, ut dometur lingua, domante illo qui dixit ad suos, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Itaque praecepto facere commonemur, quod conantes et nostris viribus non valentes, adjutorium divinum precemur.